Orazio Romano carmina, 1

Testo base di riferimento: M. Lehnerdt, 1907

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1. divo Nicolao Quinto pont. max.

Nulla tuis possunt praeferri tempora praesul,

      Redditur humanis gloria si meritis.

Quando magis licuit fructus sperare laborum

      Vel potuit virtus laudes habere magis?

5

Sorte tua infecte cesserunt saecula vitae

      Ferrea, iam redeunt aurea sorte tua.

Instituit curo te patrem pia cura tonantis,

      Consultum voluit temporis esse malis.

Reddita tunc Roma est aevo felicior illo,

10

      Quo nimium superis visa superba fuit.

Exuit implicitae dudum vestigia fraudis

      Et sumpsit mores praesulis illa novi.

Non cupis ut libeat, sed quod fecisse licebit,

      Iudicium pateris omnibus esse tui.

15

Virtutem ante omnes posuit tua vita labores,

      Qua nihil in terris sanctius esse potest.

Luxuriae morbo nullum violata per aevum

      Casta iuventuti fortia frena dedit.

Virtuti indulges nec munere vinceris ullo,

20

      Quod solet in rara praesulis esse domo.

Gratia cuique tua est, dignis tua munera tantum,

      Supplicibus meritis nulla negare soles.

Ad votum quamvis totus tibi militet aether,

      Laudibus in primis gloria pacis erit.

25

Pax et amor deus est, nec nominis immemor huius

      Esse soles, pondus qui pater orbis habes.

Haec tantum humanos caelumque et sidera fulcit

      Et facit in patria vivere quemque sua,

Haec tibi templa dabit cumulata vaporibus et quae

30

      Otia mortales commeminisse iuvet.

Vive tibi miles, praestant haec tempora pacem,

      Proelia ne timeas; vive colone tibi.

Civica belligeri mutentur in otia mores,

      Perpetuam pacem plausus ubique sonet.

35

Haud sinis armorum census haurire furores,

      Consulis humanis utiliore via

Et modo desertos ruituraque templa penates,

      Res modo moliris moenia quanta novas.

Termarum tractus licet et radiata Colossi

40

      Culmina conspicuum fama loquatur opus,

Pyramidum quamvis molem sua sustulit aetas

      Et sua Mauseolum vel Babylona ferat,

Quanta tuis quae nunc surgunt ad sidera rebus,

      Nulla vetustati gloria tanta fuit.

45

Cernimus ingenti molita palatia sumptu,

      Hic ubi curarum pondere lapsus ades,

Atque ubi curvatae fulget testudinis orbis,

      Sacra ferunt matri templa fuisse deum.

Candida marmoreae torquebant tecta columnae,

50

      Imbribus et longo quae maduere situ,

Alta quati et ruere coepere cacumina, dextra

      Ni tua lapsurum restituisset opus.

Plumbea surgebant, nunc paene argentea: saeclo

      Sed mage conveniunt aurea tecta tuo.

55

Nunc spectare iuvat munitam turribus arcem,

      Ipsa licet nostras fulminet usque domos,

Tibridis hinc ripa est, et circulus undique claudit,

      Durum opus hoc urbis anxia frena tenet.

Intrepidus transi pontem fluctusque ruentes

60

      Desuper et fractas cerne viator aquas.

Mollius huic dudum ponti, nunc Firmius extat

      Nomen: equo tutus seu pede carpe viam.

Vltima perpetuo domus est tua proxima templo,

      Quo nullum Latio clarius extat opus.

65

Conspicuos ubi nunc postes et marmora cerno,

      Sola erat in tanto paene ruina loco.

Sideream lustrasse suis fulgoribus aedem

      Diceris, aeternum servet ut illa decus,

Vel quia divinum recipit domus ista parentem

70

      Vel quia caelesti semper amata deo est.

Atria nunc auges et cingere turribus aucta

      Niteris, ut fiat tutior illa domus.

Quae nunc Herculeis fulget virtutibus aula,

      Maxima pars olim deficientis erat.

75

Tu pater in medio, tecum pia cura superni

      Nexaque cum vera relligione fides.

Iura fovet pietas, et vertis in omnia mentem,

      Iustitiae princeps et pietatis ades.

Nulla hic luxuries damnosa et stulta ministris

80

      Otia, sed veri plena timore dei.

Deliciae studium sacrorum et cura pudoris;

      Ante deum vitam ponere quemque doces.

Nunc pia libertas et erit te praesule nobis,

      Cum verus patriae diceris esse pater.

 

Porcaria