Pietro Odo carmina, 21b

Testo base di riferimento: M. T. Graziosi Acquaro, 1970

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


21b. ad Tancredum de Scalis responsio

Musarum, Tancrede, vias ingresse petisti

      Vt, duce me, possent antra patere tibi,

Antra quibus cithara se semper Phoebus eburna

      Exercet dulce semper hiante modos,

5

Ad quos Pierides vocum discrimina fingunt

      Et variant facili carmina nexa sono.

O utinam, duce me, possent tua vota secunda

      Esse tibi, et possem sic placuisse mihi!

Confitear quod, ni non sunt mihi numina, non sunt

10

      Heu, tantum votis illa parata meis!

Aut liceat Cupido penetralia semper adire

      Illa nisi egregiis non adeunda viris!

Te poscente, tamen munus tentare iuvabit

      Difficile, atque animos exibuisse meos

15

Hos poteris saltem faciles saltemque benignas;

      Cernere; conatum numina cuncta negant;

Et licet antra neget, neget et sua carmina Phoebus,

      Pectora nostra tibi non neget ipse tamen;

His licet utaris, licet his comes ipse fruare

20

      Me tibi vis postquam tu comes esse ducem.