Carlo Marsuppini carmina, 12

12. Ca. ad M. Tullium

Disertissime Romuli nepotum,

Quot sunt quotque fuerunt, Marce Tulli,

Quotque post aliis erunt in annis,

Gratias tibi maximas Catullus

5

Agit pessimus omnium poeta,

Tanto pessimus omnium poeta,

Quanto tu optimus omnium patronus.