38. ad Antonium
Non satis ille tuos, Antoni splendide, mores
Cognovit, qui te damnat avaritiae.
Namque abes aegroto Pilades addictus Horesti
Teque amor et pietas non sinit esse domi.
5
Elysia interea lux insperata penates
Visit et illustrat grata puella tuos.
Numquid avaritiae culpabere, si pius absis?
Deque insperato te tua nympha petat?
Struxisses praesens mensas epulasque deorum,
10
Plausissent dominae res, anus ac paries.
Sed fortuna ipsis vel amantibus invida fecit.
Infelix peregre, dulcis amice, fores.
Illa animo, illa oculis, ac gressibus omnia lustrat,
Absentem ut dominum sedula sensit, abit.
15
Tunc obiter mestae Elysiae rivalis adhaeret
Ne te suscipiat, dixit avarus abest.
Talia sint quaeso rivali qualia tu vis,
Sed nihil est, mores novit amica tuos.