Giovanni Francesco Vitale panegyris, praef.

In panaegyrim praefatio

Sunt quos cornipedes, canes, auesque

Delectat uolucres fouere, et illi

Pingues montibus insequuntur altis

Damas, hi cupidi sequuntur aurum.

5

Secum, fulmineos equos, canesque

Secum, secum habeant aues uolucres,

Damas opposita sequantur hasta.

Non talem cupido decorem, et illis

Diues muneribus frui, rapit nam

10

Fortuna hoc facili modo bonum, nec

His parcunt celeres bonis sorores.

Phoebus non trepido sequendus ore

Sit dux, sit dominus mihi, sit auspex,

Hoc fiant cineres mei decori

15

Vnguento, et facilis sequendo sit hic.

Ergo mellifluis ades camoenis,

Et pandas graciles Apollo musas,

Et pandas numeros Apollo dulces.