Egidio Gallo carmina, 3

3. Gallus ad librum

Si certum est tibi iam tui Poetae

Labores Liber aedere, hoc memento:

Bonorum hinc bona verba, et inde morsus

Et risus patieris invidorum.

5

Sed tu cuique suas vices repone:

Bonis ob bona verba dic salutem

Et promitte iterum novum poema.

At risu tu age cum invidis vicissim.

Sed surges, puto, maior in cachynno.