Matteo Zuppardo Alfonseis 10

Testo base di riferimento: G. Albanese, 1990

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Nunc tua sit quantum maiestas regia felix

Et quibus insignis titulis, quibus alta triumphis,

Incipiam paucis describere, si tua primum

Dent pia sceptra michi veniam tuque inclitus omnem

5

Carminibus culpam regum pietate remictas

Concedasque tuum tandem virtutibus amplum

Auxilium calami quando non illa recurrant,

Imperio quae digna tuo solioque videntur.

Nam modo si qua pio virtus pulcerrima reges

10

Pergratos facit ire Deo caeloque propinquos

Sideribusque suis, illa est clementia, quam tu,

Ante omnes clemens, augusto in pectore tecum

Fersque, auges, confers atque omni tempore servas.

Si dant prisca fidem nitidis contexta libellis

15

Et quae sunt nostris hodie memorata poetis,

Temporibus quae plena suis per rura, per omnes

Decurrunt campos, surgens ingentia septem

Hostia Nilus habet, quae non paritura videntur

Tam spaciosa suis lutulentaque flumina campis

20

Quantum dat veniae tua nunc clementia, quantum

Plus fluat aut dando quantum plus pectore crescat.

Hanc ego, per sceptrum quod tamquam sidus adoro,

Perque tuos oculos multa pietate nitentes,

Perque animum insignem, perque omnia regia, perque

25

Quos tibi signavi destra trepidante libellos,

Oro velis siculo, princeps, concaedere vati.

Nam quondam Augustus concessit laeta Maroni

Gaudia et indulsit tunc, cum servavit ab igne

Pulcrum Caesar opus; Senecam peciisse Neronem

30

Legimus ut magnos ad se converteret hortos

Et quae contulerat sibi premia protinus ille.

Nil horum efficiam, verum tibi, plura merenti,

Effundam antiqua pro consuetudine patrum

Non solum venia dignos fecere, sed omnes

35

Magnifico reges habuere in honore poetas;

Bi nam magna ducum scribuntque ingentia regum

Arma, piis patribus populisque extensa futuris,

Et dant carminibus longe post sceptra beatos

Vivere et eternas laudum per secula pompas.

40

Magnus Alexander, tumulo dimissus Achillis,

Fortune invidit graie, quia maximus heros

Rerum gestarum praeconem accepit Homerum.

At tu cui titulos, cui das tua munera, census,

Aurum, hortos, vestes, depicta palatia, villas?

45

Optatam hanc veniam, princeps invicte, negabis,

Presertim cum culpa levis pia dona meretur?

Res mea tuta agitur: zephiris sunt vela secundis

Impellorque mari, iam dudum sencio quod me

Audisti et culpam clemens dimiseris omnem,

50

Quamvis deiectis fuerint mea proxima Codris

Carmina et ornatis paulum vicina Tibullis.

In primis igitur recta ratione tenetur

Felix maiestas, animo natura beatum

Quem tibi constituit fortemque creavit agundis

55

Rebus, quem tantis vigilans sapientia lustrat

Consiliis, titulis, meritis, virtutibus, armis;

Felix divino properans ad sidera cultu,

Quo tua sola Deum tangit clementia, quo tu

Ante duces omnes clarus magnusque videris;

60

Felix maiestas spoliis, tot leta triumphis,

Felix tot ducibus, totque una amplissima sceptris

Totque suis ductis per mille pericula castris;

Felix pace sua, felix, fortissima bello.

Vicit Alexandrum genitor virtute Philippus,

65

Sed patrem natus gestis per proelia rebus;

At tu cui terris similem Natura negavit

Virtute et gestis sepelis cum rebus utrumque.

Felix maiestas iterum et celeberrima nato

Principe Fernando natisque nepotibus et tot

70

Auxiliis solium sceptrumque iuvantibus ipsum;

Felix germano, felix, contenta nepote,

Imperio felix, totque undique regibus alta,

Principibus ducibusque tuis, qui regia tecum

Sceptra colunt ornantque tuam per cetera sedem;

75

Felix offitio, felix per proelia victis

Hostibus et pulsis longa formidine Gallis.

Sed longe ante omnes felix, ante omnia regum

Imperia excellens, sub tanta coniuge, sceptrum

Perpetuante tuum, virtutum fonte, Maria:

80

Pro te sceptra tenet, pro te tua iura ministrat,

Pro te fert leges, pro te, sanctissima, mores,

Pro te dat gladios, pro te, fortissima, furcas,

Premia virtuti, viciis sua vincula ponit,

Mente pia miseros, populos virtute gubernat,

85

Pro te dat pacem, pro te, dignissima, bellum,

Femina, vir, coniunx, dux, religiosa, pudica,

Ante nurus omnes, ante omnes candida matres,

Ante Deo inclusas, ante omnes clara ministras.

Haec tua perpetuat felitia sceptra tuumque

90

Tantum absens regina caput; sua splendida virtus,

Virtuti coniuncta tuae, tua prospera queque

Reddit et eternum prestat dux optima tandem

Esse tuum terris perque omnia secula nomen.

Ha, taceant urbes, scileant Capitolia Rome

95

Virgineusque chorus, scileant ingentia quondam

Templa pio coniuncta Deo regnoque futuro,

Et demum hac totus devictus ab arbore mundus

Praecipitur sancte posuisse scilentia vite;

Cedunt claustra sibi, cedunt pia concava patrum

100

Saxa per ingentes olim celeberrima silvas.

Post te nil toto vidi praestantius orbe,

Post te nil melius, post te nil pectore maius.

Haec tibi fortunas capitique piissima laurus

Servat et ornatos haec dat tibi sola triumphos.

105

Inclita stirps regum, magni quoque filia regis,

Regis cara soror, regis dulcissima coniunx,

Non regum genitrix: potuit Fortuna secundis

Rebus et auxiliis hoc donum adiungere tantis!

Nusquam ulli lutulenta fuit sors optima, nulli

110

Integra: deest aliquid, quamvis pannosa videtur

Vestis et extensa signet sua lictora cauda.

Hoc certe confectum adeo, ne prospera terris

Aut completa satis possit tibi praemia mundus

Reddere et ad votum vitam hic tibi fata quietam.

115

Haec tua descripsi, princeps, felicia, quae tu

Quantum contineas et quanto robore serves,

Ipsa fidem terris praestant tua sceptra tuumque

Pectus et exemplo capiens tua proelia mundus.

Nunc locus est repetam letus mea munera, princeps,

120

Vt post completos tanto sudore labores

Ocia des operi et fesse des ocia menti,

Donatumque domum rude mictas: scilicet haec sunt

Non maiora parum felicia praemia regum,

Quae modo militibus, modo dantur leta poetis,

125

Quorum etas longis conspecta est fructubus ante,

Ante in serviciis consumpta fidelibus, ut sit

Digna suis meritis donanda licentia, sitque

Libertas animo quocumque accesserit ultro.

Quae quantum paucis hodie concessa videntur,

130

Tam veniunt pretiosa magis; consistere tectis

Dulce seni, perdulce suos habitare penates

Angustosque lares, quamvis sint aurea regum

Atria et ornato paries effulgeat ostro.

Nam iuvat interdum felicia praemia ruris

135

Illic me afflictum curis fortasse diurnis

Querere et extensas cauto pede poscere silvas

Cultoresque novos cultosque fideliter hortos

Conspicere et cedri resecare superflua cultro

Cumque suas tenero connectere palmite vites

140

Aut plantare ulmos apibusque abstringere mella,

Aut legere arboreos, facta dulcedine, fetus

Et tandem ornatas concessa per ocia silvas

Reddere, et arbitrio mecum sic vivere leto.

Nunc habitus civis, modo rusticus, hic ego censor,

145

Illic nunc vates, illic modo cultor agelli,

Non novus hospes ero; reliquum mihi temporis autem

Expendam servire Deo precibusque potentem

Placare et sancto secum hic consurgere voto

Celestemque chorum meritis conducere. Et alto

150

Ire patrocinio quamvis multum ante placebat,

Nunc mihi silva magis: nulla hic mihi causa doloris

Nullaque firmate surgunt hic proelia menti,

Aut quae te impediant fallacis praemia mundi;

Hic procul est hostis, procul hic stat femina, fastus

155

Et quae terribili sunt plaena theatra tumultu;

Hic tibi tuta quies, peccandi occasio nulla

Nullaque perversi constant hic signa furoris;

Hic sua leta suis concedit praemia Christus,

Praemia quae capiti nullo rapiuntur ab evo.

160

Silva placet calamis, doctos quoque silva poetas

Adiuvat ut regum describant gesta ducumque,

Cumque perornato decurrant singula versu

Et meliore lira non praetereunda reponant.

Virgilius quondam Romam, vir maximus, urbem

165

Deseruit pariterque lares pariterque favores

Imperii fugiens et quas cumulaverat olim

Divicias magnas: cautus pia rura petebat,

Divinum quo posset opus dulcesque Camenas

Solus in arborea nitidaque absolvere silva

170

Hocque uno auxilio regum describere laudes.

Omnia nequicquam temptavit et omnia frustra

Contulit: invidit titulis Fortuna latinis

Et celeres nimium vitam rapuere sorores,

Nec potuere suum sua carmina currere finem.

175

Quae caret invidia totis non altera terris

Vita patet secura magis, non altera, nec quae

Tantum sollicitos confirmet ad ethera cursus

Totque det ornatos non vano nomine census,

Quantum leta suis promittit silva colonis.

180

Non timet ora ducum, non regum silva potentum,

Sola Deum solum; false convicia linguae,

Laudula contemnit gaudensque ad sidera currit,

Hic meus ipse meos ad tanta haec gaudia fratres

Hortor et ad plenos vera dulcedine fructus:

185

Non sunt qui rumpant sancta haec mea federa, nec qui

Proposito avertant animum vel pectora pungant,

Non sunt hic hominum perversa negotia, non sunt

Iurgia, non lites, non sunt commertia, nec quae

Te quaciant miserum fraudum scelerumque falanges,

190

Nulla tuos oculos offendunt turpia, nullus

Sermo aures, faciles sunt hic sine murmure leges.

Silva parit requiem, stellato est proxima caelo

Et vicina Deo, silva est via tuta salutis,

Prima salutiferas inter firmissima portas;

195

Virgo silva Dei, morumque est optima nutrix

Et scelerum gladius, virtutum asperrima custos.

Silva tibi cantus, tibi dat celeberrima fructus,

Silvaque securos prebet placidissima somnos.

Dulce decus michi silva meum, michi dulce lavacrum,

200

Presidium, portus, passer, iocus, aula, columba,

Preteriti medicina mei, spes leta futuri,

Sola pie certa fertque aufert ocia lege

Silva homini, tibi sola gerit non mixta venenis

Gaudia et urbanas multum fugientia pompas

205

Premia et armatam celesti munere pacem.

Nuncia silva Dei: quondam pater optimus istic

Quaesivit celsam caeli Basilius urbem,

Hic prior ante omnes posuit vestigia Paulus,

Quamvis crediderit positum se Antonius ante,

210

Hinc quoque turba patrum sanctis virtutibus ipsum

Accessit visura Deum. Brevis haec via magnos

Te trahit ad caelos et sancta cacumina monstrat

Diviciasque omnes. Sunt hic responsa remissis

Vocibus, hic magno fervent tua pectora caelo.

215

Ianua silva Dei, caeli est preciosa colore

Iaspidibusque suis, cantu est speciosa benigno

Angelicoque omni gaudet cultissima coetu,

Haec hominum curas, hominum sanctissima morbos

Sanat et est veteris felix medicina reatus.

220

Hic colitur capiturque Deus firmusque tenetur,

Hic ego letus ero, laetus mea thura precesque

Effundam tibi, Christe, meis singultibus et te

Ante oculos fixum noctuque dieque tenebo

Et dabo vulneribus lacrimas, manibus pedibusque

225

Oscula, cum precibus multum facientia nostris.

Hic ego me repetens consummam tempus, et evum

Speque fideque ardens complebo, asperrimus omnem

Offensam ad veniam legemque amplexus adibo,

Auxilium celeste michi patriamque vocabo

230

Et dabo peccatis oleum cinerique liquores

Sidereos laetamque animo per secula sortem.

Hic ego ante abitum Christo pia carmina condam

Deleboque omnem natam pro crimine culpam,

Vt, cum leta mihi mortis mea venerit hora,

235

Letus ego hanc animam leto de pectore mittam

Absolvamque omnem solido de corpore poenam.

Quare ego te suplex, caeli pater optime, Christe,

Per caput ornatum spinis, per vulnera nostrae

Lucis et emissam sancto de pectore vocem,

240

Cum tua sub dulci languerent brachia ligno,

Perque tuos clavos, scaeveque per omnia mortis,

Hanc mihi concedas oro pro munere vitam,

Hanc mihi quo semper mea sint tecum omnia, tecum

Pes, manus et calami, tecum mens, ora, voluntas,

245

Et cum visceribus tenues secus ossa medulle.

Tu quoque praeterea, regum celeberrime princeps,

Quem post multa deum mitem clementia regem

Ante pios omnes et sceptra ante omnia fecit,

Haec eadem siculo pia des tua praemia vati.