11. de Amore fugitivo Venus alloquitur
Littoreas inter myrtos cum nuda iaceret
Alma Venus, secum nudus et esset Amor
Et suavi Charites implerent carmine littus
Et Paphiae volucres murmura blanda darent,
5
Seposuit viridi nitidissima gramine membra
Et sua sunt somno lumina pressa gravi.
At se qui facili nescit praebere quieti,
Carpere quem volucris non sinit aura moram,
Clam fugit et tenerae linquit penetralia matris:
10
Per freta, per terras et per inane volat.
Excutitur somno Venus aurea, nec puer ille
Tangitur et vacuo se videt esse thoro;
Clamat et e roseo suspiria pectore fundit
Et placido tales mittit ab ore sonos:
15
"Viderit in triviis errantem si quis Amorem,
Qui mea, nescio quo numine, regna fugit,
Perculerit nostras verus si nuncius aures,
Immemor obsequii non erit alma Venus:
Oscula grata dabit, sed si modo duxerit illum,
20
In se quicquid habet dulcius illa dabit.
Insignis puer est, nitido non ille colore,
Igne sed ardenti corpora nuda tegit.
Ardentes oculos huc illuc vertit et acri
Lumine, non qualis nosse sit ille decet.
25
Dulcia quae tenero formantur verba palato
Non audita suo verba cadunt domino.
Irato non est quicquam crudelius illo;
Decipit et ficto pectore verba fluunt.
Acriter alludit, munitus et arte dolosa est;
30
Intonsum caput est, nullus ore pudor.
Illi parva manus, duro tamen utitur arcu,
Quo superos vexat, quo freta saeva quatit,
Tartara quo nequeunt securos ducere somnos,
A cuius nemo vulnere sanus abit.
35
Explicat a tergo geminas, quibus evolat, alas,
Nil quibus ignotum mundus habere potest.
Hic caeco tangit mortalia pectora telo:
Vnde ictus veniant noscere nemo potest.
Et pharetra ex humero multo spectabilis auro
40
Pendet et ardenti fulmine cuncta quatit.
Omnibus est hostis puer ille, nocentior ipsi;
Quam minima incendit numina magna face!
Illum forte tuo dabitur si iure tenere,
Tu facito illius verbera saepe domes.
45
Riserit? ah, moveat non te puerilis imago;
Frigida sunt risu mixta venena suo.
Verba dabit? fugias; liquidum mel manat ab ore,
Quo trahit a summo cardine saepe Iovem.
Arma dabit quaecumque gerit: fuge munus amarum,
50
Ne tangas Stygio munera tincta lacu.