Marcantonio Aldegati elegiae, 20

Reference basis text: G. Bottari, 1980

Editing of the digital edition: F. Boschetti


20. alloquitur Guidarellum, equitem Ravennatem,
ne miretur eum tam faciles Musas habere
quodque semper Amore teneatur;
asserit Fulviam istud utrumque facere

Quod mihi tam faciles veniant in carmina Musae,

      Quod nostro numquam pectore cesset Amor,

Miraris, Guidarelle, mei pars maxima cordis;

      Desine mirari: Fulvia utrumque facit.

5

Haec mihi conciliat Phoebum doctusque sorores:

      Veh misero! causa est cur ego semper amem.

Non solis nobis datus est Amor, omnia vincit

      Numina, non soli pulchra placent homini.

Hoc ego perpetuo crucior malesanus amore,

10

      Ne nimium superis sit mea grata Venus.

Humanum variant genus aspera fata, nec ulli

      Cras se victurum dicere posse datur.

Mortales brevis hora rapit, nec tempora possunt

      Nec fera sydereis fata nocere choris.

15

Quid mirare, meum vexat si foemina pectus?

      Infelix quid si semper Amore premar?

Amphitryoniades, proles fortissima, qui se

      Opposuit monstris, victus Amore fuit.

Caesarie hic puerum insignem formaque decorum

20

      Dilexit, patrio munere fovit Hylam.

Hic puer excipiens quicquid manabat ab ore

      Alcidae, toto clarus in orbe fuit.

Extaret medio Phoebus licet altus Olympo.

      Hic puer Herculeo iunctus erat lateri.

25

Hunc illi comitem surgens Aurora tenebat,

      Hunc illi comitem Phoebus et occiduus.

Cum bis cantantes passerculae ad alta ruebant

      Tecta, quibus matres concinuere suae,

Hoc sine non poterat puero Tirynthius esse:

30

      Tam fuit Herculeo pectore fixus Hylas.

Saepe illum gestare arcum clavamque docebat

      Posset ut in fortes connumerare viros.

Aesonides Colchos sed cum properaret Iason

      Et comes heroum turba verenda foret,

35

Iis una intrepidus ditem properavit Iolcon,

      Quem tulit Alcmene filia Midatidis.

Est secum peramatus Hylas, conscendit in Argo

      Lecta cohors procerum; nat freta longa ratis.

Non haec Cyaneas tetigit ratis; evolat omne

40

      Illa fretum, ad Phasim navigat incolumis.

Evolat, ut vastum volucrum regina profundum:

      Sese firmarunt hac rate Cyaneae.

Iamque mare attigerant linquentes Pleiades axem,

      Agnus et inde novus coeperat esse satur.

45

Ver erat: heroum iam flos conscenderat Argo,

      Hellespontiacas illa secabat aquas.

Tertia lux aderat: miscebant aequora venti,

      Radebat pelagus nauta Propontiacum.

Cessarant venti in portu, iamque arva tenebant

50

      Cianeum heroes, pascua laeta bovum.

Descendunt timidi in littus, convivia circum

      Transtra parant, sternunt languida membra solo.

Commoda stibadiis palus hic per amoena iacebat,

      Cyperon pungens vellitur, hic butumon.

55

Flavus Hylas quaerebat aquas urnamque gerebat,

      Vt dominis potum traderet ille suis.

Alcidae Thelamon socius fuit: ambo sedebant

      Mensa una, ambobus gratus et unus erat;

Gratus Hylas, madidas qui dum pede conterit herbas,

60

      Invenit in viridi gramine fontis aquam.

Caeruleum hic surgit chelidonion atque adianton

      Et viret hic apium, gramen et omne tenax.

Stant mediis in aquis nymphae ducuntque choreas

      Et non mortali carmina voce canunt.

65

Nymphae non mites sed agrestia numina, nymphae

      Eunica et Mallis verque Nychia tuens.

Intendebat aquis urnam puer ipse capacem,

      Vrna erat et nitidis aurea mersa vadis,

Cum videre manus et candida brachia nymphae,

70

      Brachia quae poterant exuperare nives.

Accurrunt, rapiunt puerum merguntque sub undis:

      Effera tam subito pectora fixit Amor.

Totus Hylas in aquis ruit, ut delabitur astrum

      Ignitum coelo, quod mare sorbet aquis.

75

Aspirant venti: "date vela, insurgite remis",

      Typhis ait; socii sydera clara vocant.

Flebat Hylas; verbis nymphae solantur amicis

      Inque suo flentem continuere sinu.

"Siste puer lachrymas et mollibus utere nymphis:

80

      Nostra sub amplexu est vita salusque tuo".

Iratus furit Alcides, circumdat et omne

      Littus et arma gerit sanguinolenta manu.

Clamat Hylam quantum guttur diffundere vocem

      Permittit, puer est saepe vocatus Hylas.

85

Saepe vocatur Hylas, clamoribus intonat aether:

      Respondit tenui voce petitus Hylas.

Hac voce Alcides stupet inscius et fluat unde

      Cogitat: unda vetat noscere vocis iter.

Quo petat attonitus nescit, nemora invia lustrat,

90

      Per duros sentes commovet ille gradus.

Vt leo quem movit summo de vertice montis

      Rupibus amissa matre gemens hinulus,

Sic montes vallesque petit Tirynthius heros,

      Sic penetrat sylvas, sic nemus omne terit.

95

O miseri, o tristes, o duro sydere nati,

      Aliger assiduo quos premit igne deus!

Quae loca, quos montes, quae non spelaea ferarum

      Circuit Alcmenae maxima progenies?

Non comites subeunt cordi, non fortis Iason:

100

      Est solus tristi mente retentus Hylas.

Velatae antemnae, remis stat Graia iuventus;

      "Alcide" e summa navita puppe vocat.

Immemor ille sui graditur quo ducit Erinis:

      Tota furit toto pectore saeva Venus.

105

Dulcis Hylas inter nymphas colludit amantes,

      Foelices inter ludit et ille choros.

Amphitryoniadem profugum putat ipsa iuventus

      Velaque dat ventis, puppis et icta volat.

Ille pedes Colchos lachrymans oculosque retortos

110

      Tendit et innumera voce poposcit Hylam.

Quid mirum, Alcides tenero cum cessit amori,

      Si mea sunt saevis subdita colla iugis?

Hic pueri exarsit facili vexatus amore,

      Improbior nostro pectore flamma viget.

115

Non sum ego servitio, non turpi obnoxius igni,

      De nihilo non est lauta Minerva mihi.

Fulvia me miserum nitidis consumit ocellis,

      Ipse quibus, cum vult, numina torquet Amor.

Ludere cum pueris facile est, retinere puellas

120

      Hoc est Herculeum vincere posse robur.

Forma tumet, nitidae stat iuncta superbia formae,

      Foemineum varium est et sine iure genus.