Marcantonio Aldegati elegiae, 42

Reference basis text: G. Bottari, 1980

Editing of the digital edition: F. Boschetti


42. ad Pyrrhum Donatum amori nullum esse remedium,
nisi uti pacientia

Conquereris nimio quod sis vexatus amore,

      Quod nequeas uno vivere pace die,

Daelia quod totam videat te saeva per urbem

      Currere, ut algentes qui canis horret aquas;

5

Te dira exustum flamma victumque catenis

      Cernat et haec misero non tibi tradat opem.

Desine iam vanas effundere, Pyrrhe, querelas:

      Est Amor irato surdior ipse freto.

Ille magis saevit media cum morte teneri

10

      Nos videt; heu, nullo flectitur obsequio.

Quo magis asper Amor miseros nos torquet amantes,

      Tanto maiores ventilat ille faces.

Blandiciis trahit in flammas, nos urit amantes,

      Implicat et visco pectora nostra suo.

15

Aucupio capiuntur aves, capiuntur amantes,

      Aucupio in saevos ducimur, heu, laqueos.

Crede mihi, non est tutum se credere amori:

      Semper in extrema sorte tenetur amans.

Quisquis amore tenetur eat semotus ab omni

20

      Munere naturae, se nihil esse putet.

Lex datur haec illis, vexat quos igne Cupido:

      Sint ut ab humana conditione procul.

Morte iacent vivi in media; torquemur ab omni

      Supplicio, nec amor sed furor excruciat.

25

Haerbarum inventor Phoebus medicaeque repertor

      Artis et horrendas doctus adire feras,

Heu, nunquam vellet sprevisse Cupidinis arcum:

      Sensit ab adducto spicula missa bove.

Sensit Amyclaeae combustus amore puellae

30

      In magnos possint quam fera tela deos.

O quotiens dixit: "certe mea dura sagitta,

      Est tamen aligeri durior illa dei.

Ille quidem fixit mea pectora, nec datur ulla

      Sanare immensum, veh, mihi vulnus ope.

35

Me miserum! sprevi qui saeva Cupidinis arma;

      Me miserum! Daphnes uror amore gravi.

Me fugit illa tamen, nostros nec curat amores,

      Me sinit in mediis ignibus illa mori.

Nympha mane, ne sperne tuum crudelis amantem:

40

      Non hostis sed amans te, mea nympha, sequor.

Quem fugias nescis, spernas quae gaudia nescis,

      Nec quem conaris perdere posse deum.

Aspera, si scires certe moderatior esses,

      Vtile narrares ipsa fuisse piam.

45

Non de plebe deus, sed sum qui lumina mundo,

      Heu, tribuo et quo nil pulchrius orbis habet;

Haerba nec est oculis quae non sit cognita nostris;

      Sanantur nostra vulnera cuncta manu.

Infelix moeror, non sunt mea pectora telo

50

      Icta gravi? nostra nec relevamur ope.

Nympha mane, caveas laedant ne candida sentes

      Crura tibi, ne sim causa doloris ego.

Colla nives et labra rosas, tua lumina vincunt

      Sydera, me cruciant quae tua membra latent".

55

Illa fugit sequiturque deus non passibus aequis,

      Iamque manu apprehendit, sed tamen illa fugit.

Et petit illa deos et opem dent numina poscit,

      In manibus Phoebi laurus et illa viret.

Phoebus in amplexu truncum tenet, oscula ligno

60

      Figit adhuc tremulo, lachrymulaeque cadunt,

Et fatur lachrymans: "quoniam mea non potes esse

      Vxor, eris capiti digna corona meo",

Carpit et e viridi trepidantes arbore frondes

      Et pharetram et cytharam cingit et ille comam.

65

Nos decet insanos igitur sufferre dolores,

      Nulla datur tanto cum medicina malo.

Saucius indomiti quicumque Cupidinis arcu est,

      Quod iubet asper Amor cogitur ille pati.

Nemo ab Amore datur liber nec tutus abire

70

      Inde potest; volucres vincit Amor Zephyros.

Perfer et obdura, tu laenibus utere verbis,

      Exorant faciles laenia verba deos.