43. epithalamium illustrium Elisae Gonzagae
et Guidi Vrbini Ducis inclyti
Iam Latii resonant montes, iam carmine valles:
Iungenda est Guido dulcis Elisa suo.
Phoebe, move tua plectra, petit Thetis altera nostrum
Dulcis opus, sacram concute, Phoebe, lyram.
5
Nunc sese e medio petulans Elegia Cythero
Suscitet, alterno currat et illa pede.
En numen demissa Venus, demissa decorum,
Hac dici nympha gestit in orbe minor.
Ipsa manu sponsam ducit, nec tangere limen
10
Permittit patrium, servet ut illa decus.
Clara domus, clarus pater et Gonzaga per orbem
Progenies fulget, sydus ut axe novum.
Aurea dat Iuno sua munera - Iuno maritis
Praesidet alma thoris, lucis et omen habet -,
15
Sese promittit sponso sponsaeque daturam
Pignora, quae poterunt dicier esse Iovis.
Mars hastam quatit ipse ferox, iungitque marito
Vxorem, ceston solvit et alma Venus.
Dat crumeram Pallas, viridem dat Flora corollam,
20
Verbena et vario gramine sponsa viret.
Fescennii cantant pueri; discedite cuncti,
Arte quibus magica posse nocere datur.
Flammea iam capiti rubeant, purisque lavetur
Fontibus, ut sponso sponsa si aequa suo.
25
Adsit et hic Genius, rerum cui summa potestas,
Cui data sunt vitae iura tenenda manu.
Tangat aquas ignemque simul, foecunda vocetur
Sponsa, ferant pueri quinque sub astra faces.
Este procul lites, procul hinc discordia sese
30
Amoveat, procul hinc improba fama ruat.
Vngite vos famulae postes fusumque columque
Ferte simul: castas casta Minerva decet.
Huc Hymenaee pater, coetu comitante Latino,
Huc pete, purpureis cinge caput rosulis.
35
Iam suavem spargat tibi mollis amaracus umbram,
Lutheus et soccus cingat utrumque pedem.
Haec est alma dies niveo signanda lapillo:
Excitus suavi carmina voce canas.
Sparge solum pedibus, quatiat manus inclyta taedam,
40
Alite sit virgo nupta pudica bono.
Idalium quae diva colit Cyprumque Paphumque,
Est minor a Phrygio iudice visa Venus.
Dulcis Elisa nitet, veluti cum ramulus aut flos
Myrteus a nymphis est madefactus aqua:
45
Quem Dryades tondent, variant quem mille figuris,
Quem solatiolum culta Diana tenet.
Felix sponse: bonus deus affluit et bona Parcae
Fila tibi nerunt, non soluenda deis.
En videas quali iungaris, Guide, puellae,
50
Guide, nitor coeli conspicuumque decus.
Est oriens Aurora tuum subitura cubile:
Tu non mortali iunctus eris lateri.
Non non mortali est haec virgo sanguine creta,
Nonque decem menses haec peperere bona:
55
Splendet enim in terris, ut ver, cum destitit imber,
Iunctaque sincerae est forma pudiciciae.
O pulchra, o virgo, nimium placabilis, ingens
Ornamentum orbis, gloria, pompa, nitor,
Quam bissena suum comitantur sydera solem,
60
In sociam Charites quam voluere deae,
Aspice te quanto iunxit fortuna marito:
Hoc nihil in terris clarius esse potest.
Thessala non talem viderunt Pellea Tempe,
Cum Thetis Aemonias acceleravit aquas.
65
Pendeat ex humeris chelis aurea, pendeat arcus
Et pharetra ex humeris aurea: Phoebus erit.
Splendeat a tergo, volet aurea penna nitenti:
Alter erit Veneris filius, alter Amor.
Adde quod in niveo viget inclyta pectore virtus,
70
Cui non longa dies nec fera fata nocent.
Praetereo excelsi monumenta decora parentis,
Itala cui tellus subdita tota fuit;
Miliciae palmam cui Mars dedit, omnia forti
Vincere posse manu, vincere consilio.
75
Sed patria virtute parum iuvat ire sub astra:
Clarior est propria gloria parta manu.
Quanta sit in patruum reverentia, quanta voluptas
Noscitur: haud quicquam est quo sine discutiat.
Illa cadit numquam, numquam cadit illa iuventus,
80
Sectatur iusti quae monumenta senis.
O felix nimium, Octavi dum principis aetas
Suggeret imperio tam bona iura tuo.
Felix Guide, tua talis dum vivet in aula
Princeps, dum monitis illius aequus eris.
85
Carior est auro virtuti iuncta senectus;
Tempore qui longo floruit ille sapit.
Viribus haud unquam superassent Pergama Grai,
Audisset si non Graia iuventa senes.
I nunc, Guide, tuae lateri te iunge maritae:
90
Vitis ut adsitis iungitur arboribus,
Vt teretes hedera nigra nectuntur et ulmi,
Sic tua sint collo brachia nexa suo.
Gignite et adsimiles vobis, quorum ampla per orbem
Fama volet, patrios quae superet titulos.
95
"Io io Hymenaee" canant iuvenesque senesque,
Turba puellarum "io Hymenaee" canant.