53. orat Fulviam ut se totam ei manifestet,
celet tantum papillas, cum candore pectoris illius
consumetur; asserit se interimere ut illi complaceat
Fulvia bella nimis, nimium mihi candida, vincis
Quae lac vel lilium purpureamque rosam,
Quam nitidum nec vincit ebur quod mittitur Indis,
Quae superant aurum, pande, puella, comas.
5
Stellatos oculos, cedunt quis lumina solis,
Quae vincunt hebenum, pande, supercilia.
Pande, puella, genas perfusas murice rubro,
Dulcia labra mihi porrige, corralia,
Daque columbatim mihi basia, da mihi centum,
10
Dein centum, cedent Attica mella quibus;
Et bene productum ex humeris mihi candida collum
Pande, puella, tuum: me sine pace frui.
Vix exurgentes e pectore conde papillas,
Quae nimium dulci lacte modo redolent.
15
Candore et luxu nivei me pectoris esse
Cogis in extremo limite, dira, necis.
Iste tuus sinus expansus mihi spirat amomum;
Ex te proveniunt undique deliciae.
Quid sugis vivum e venis mihi, saeva, liquorem?
20
Haec tua mi misero basia cor penetrant.
Improba, non cernis nimio quod aduror ab igni?
Me miserum media sic nece destituis?
Sic nece destituis manifesta? nec pudet illum
Spernere, cui proprio es corpore chara magis?
25
Vt contenta meo sis funere, pectore condam
Hunc gladium et voti sic modo compos eris.
Me voluere tibi fata inservire; necesse est
Illa sequi; moriar: tu mihi finis eris.
Nosco equidem, cernes cum tu mea funera, dices:
30
"Hic tam crudeli non nece dignus erat".
Sed frustra miserata meam tunc, perfida, mortem
Heu fueris, sero laenis et esse voles.