Cap. 3
521
Namque ferunt olim, quassatis rupibus Aetnae,
Trinacriam intremuisse omnem latasque cavernas
Viribus igniferis ventoque dedisse furenti,
Et timuisse Iovem Stygium ne Tartara Phoebus
525
Luce sua hic nunquam visa terreret et umbras.
Ille domos nigras nimio terrore relinquens
Curru iungit equos atra fuligine tinctos,
Exit et a Stygiis antris totamque pererrat
Trinacriam cautusque ambit fundamina terrae;
530
Sed quom causa metus non sit, loca nulla labare
Quom cernit, trigamque suam quom vertit ad undas
Infernas, saevis stimulis quom pungit Alastrum
Orneumque atrum nimiumque immane frementem,
Atque Etholum et Nyctum, "certe non tutus abibis,
535
- Alma Venus dixit - certe mea lumina cernes
Quae tibi Phoebeis maiores ignibus ignes
Praebebunt", natumque suum complexa volantem
Et Ditem aspiciens Ericina ab rupe vagantem:
"Nate, meae vires, mea magna potentia - dixit -
540
Nate, faces atque arma manu, cape tela, Cupido,
Tela, quibus superas coelum quod continet in se
Quodque alti tegit unda freti, quod sustinet ipsa
Tellus; sed Stygium restat te vincere regem.
Quid Pluton cessat duras sentire sagittas?
545
Ad quid tu differs? magni pars tertia mundi
An erit imperii nostri vel numinis expers?
Ipsi etiam superi incipiunt nos spernere, nostro
Debilitata polo est perditque potentia vires;
Arbitrio quo vult Pallas per inane vagatur,
550
Nec mea tela timet nec quae fera spicula vibras.
Istud idem Diana facit, spes quaerit easdem
Filia frugiferae Cereris: quod sperat et illud,
Si patiemur, erit; nostri si tangit honoris
Cura animum, vel si qua tui stat gloria regni,
555
Plutoni coniunge deam, fac sentiat ignes
Illa tuos, nostris flammis uratur uterque".
Nulla mora est: arcum tendit pharetraque sagittam
Extrahit auratam duroque hanc ponit in arcu
Atque illam hamatam Stygii in praecordia regis
560
Eveit; illa tremens flammas et vulnera fecit.
Est prope Nisaeos colles lacus altus et ingens,
Quem Pergusa vocant: dant hinc per colla canoros
Longa modos cygni; plures non sentit in undis
Dulcibus et volucres aut inter prata Cayster
565
Edere diversos cantus, non Asia plures
Laeta palus modulos audit, non littora Ponti.
Hunc virides buxi et lauri myrtique coronant
Et ramis laetas spargunt frondentibus umbras;
Flore novo redolent ripae semperque virenti
570
Germine replentur, sunt hic violaeque rosaeque;
Ver hic perpetuum dices fore: venerat illuc
Nympharum comitata choro Proserpina dulci.
Certatim flores et candida lilia carpunt,
Certatim calathos haerbis redolentibus implent
575
Certatimque comas viridanti fronde coronant.
Sed forma excellit cunctas Proserpina nymphas
Nec summi est mentita Iovis de semine natam.
Hac visa exarsit Pluton et frena relinquens
Desiliit curru mediamque amplectitur et se
580
Inferni regem patruum seque esse fatetur;
Et fugit hinc praeceps curruque imponit amatum
Pondus et inde feros duris calcaribus urget
Acceleratque domum Stygiam. Proserpina clamat
Et matrem comitesque vocat, sed nulla vocanti
585
Tradit opem; lacerat vestes scinditque capillos
Moesta suos, placuit Stygio quibus illa tyranno,
Pungit equos stimulis raptor, diffundit habenas
Acceleratque fugam: per olentia sulfure fertur
Flumina perque lacus, per stagna calentia perque
590
Anfractus varios, quibus emersere Palisci.
Ausa hic Tartareo Ciane se opponere regi,
Ne gener et Cereris foret ille est ausa parare,
Et sua diversas distendens brachia partis
Obstat; at immensam fundit Saturnius iram,
595
Terribilesque ortatur equos et nomine quemque
Voce vocat magnoque ferit conamine terram
Et sceptrum valido vibrat regale lacerto,
Gurgitis inque ima fixit: panduntur hiatus
Telluris subito, Stygias queis ivit ad undas.
600
At Cane in fontem versa est, quam flevit Anapis
Ingemuitque diu: stultum est contemnere divos.
Alma Ceres moestis ululatibus omnia replet
Perque omnes terras, per totum currit et orbem,
Quaerit et amissam natam numquamve quiescit.
605
Aspicit hanc ortus, videt hanc occasus euntem;
Irrequieta manet semper noctuque dieque.
Illa sitim patiturque famem et quoscumque labores
Et dolet et queritur quod non invenerit usquam
Persephonen; rursus Siculae telluris hiatus
610
Tendit et in partis oculos tunc dirigit omnis.
Ad Cianes casu direxit lumina fontem,
Quae, quom non posset Cereri narrare quid olim
Viderat et lingua narrantis et ore careret,
Quod potuit, zonam summa monstravit ab unda
615
Persephones et signa dedit manifesta quod illa
Partibus his fuerat partisque advenerat illas.
Tunc dea diffudit lacrimas, tunc pectora pugnis
Percussit rapuitque comas, ut cingula novit.
Incusat terras omnes, incusat et undas
620
Sicaniamque odit, fruges et denegat illi;
Ante alias Siculae telluri denegat arva
Reddere depositum, frangit sata laeta, bovumque
Frangit aratra manu pariterque exosa colonos
Perdit et infoelix lolium consurgit in agris,
625
Frumentumque negant fuerant quae semina terris
Tradita, vel pereunt primis madefacta sub haerbis,
Vel nimio sub sole cadunt, pascuntur et illa
Et volucres vermesque et labilis officit haerba.
Est Arethusa tamen terrae miserata labores;
630
Nam Cereri narrat Stygium rapuisse tyrannum
Persephonen terramque nihil meruisse quod esset
Tam despecta illi, talem at vetuisse rapinam
Conatu potuit quali, sed numinis iram
Tartarei tolerasse diu dirumque furorem
635
Non potuisse diu et tandem cessisse tyranno.
"Vera loquor: tribuit caros non Aetna parentes,
Sicelis haud ego sum, Pisa est mihi patria, duco
Elide quod generis nostri, quod sanguinis extat.
Hanc terram peregrina colo, servare rogamus
640
Quam te, ne pendat tristem sine crimine poenam.
Non audita loquor: visa est filia regis
In domibus Stygii, Stygio dum gurgite labor;
Tristi erat nec adhuc totos posuisse timores
Vultu signa dabat stabatque interrita nundum".
645
Haec postquam audivit mater ceu saxea facta est,
Obstupuit, gelidusque tremor per membra cucurrit,
Et dolor attonitam fecit, nec promere vocem,
Fundere nec lacrimas potuit, sed tristis et amens
Huc illuc errat; sed postquam amentia cessit,
650
Conscendit currum, iuncti per inane dracones
Quem virides dirique trahunt, ascendit Olympum
Alloquiturque Iovem, sparsis per colla capillis;
Nec lacrimis caruere genae faciesque doloris
Plena fuit, tandem supplex his vocibus usa est:
655
"Ad te, sancte pater, venio, tua numina posco,
Sanguine mota meo, summum te filia patrem,
Si miserae matris te gratia nulla movebit,
En moveat, vilis precor haec ne sit tibi cura,
Edita ne pigeat quod sit de corpore nostro.
660
Est quaesita mihi terras mea nata per omnis;
Non inventa tamen, tamen est sed nata reperta,
Si reperire potest amittere dicier esse.
Scimus ubi tantum maneat: stat praeda tyranni
Inferni, natae est communis praedo maritus;
665
Filia non meruit tales, pater inclyte, taedas.
Fac modo reddatur: raptam nos esse feremus".
His precibus miscet lacrimas, quo gratior esset,
In longum vetuit quas spargere Iupiter illi;
Nam dedit amplexus et consolantia verba
670
Dixit et inde dedit potum laethale papaver.