Cap. 10
431
Cernis quo niteat Ludovicus lumine, lunae
Orbe in fulgenti, stant quo sub sidere purae
Magnorum heroum mentes, queis posse subire
Nundum artus dedimus, morsu quos tempora frangunt?
435
Gonzagum decus immensum Ludovicus avorum
Aeternum et specimen, toto quo iustior alter
Nec probitate aderit virtute et maior in orbe,
Pulcrior aut armis: quam pulcra prole parentem
Aspice se faciet! cernis virtute micantem
440
Illum, qui claro ingenio transcendere coelum
Prudentique animo quaecumque futura videtur
Vertere et elapsum quod sit sub mente tenere?
Hic Federicus erit, cuius si vita superstes
Orbe diu fiet, nostrum decus ibit in auras
445
Altius aethereas et divum numina toto
Et magis atque magis mundo manifesta vigebunt.
Cernis cui sacrae circumdant tempora vittae,
Pontificale nitet cuius sub numine sceptrum?
Hic Franciscus erit, Ludovici clara per orbem
450
Progenies totum, fiet quae moribus aequis
Atque animo elato et miti pietate fideque;
Quem flebit Romana cohors accincta galero
Purpureo, ad coelum nos quom revocabimus illum.
Noscet enim quanto niteat magis inclyta virtus
455
Nobiliore viro, praeclaro sanguine quam sit
Dignius et nasci virtuti atque addere mores.
Quem fremere ut Mavors cernis sub fortibus armis,
Audet qui fati extremum pro laude subire,
Herois tanti proles est tertia, cuius
460
Servabunt longo si tempore stamina Parcae,
O quanto in terris superorum gloria fiet
Maior et uberius nostrum decus ibit in auras!
Fata sed humanis semper sunt invida rebus.
Aspice sidereo vultu quam lustret avorum
465
Nomina et insigni sese super aethera tollat
Virtute armorum, potius qui saeva subire
Fata volet quam luce frui sine munere laudis,
Martis honos Latiique decus lumenque Rodulphus.
Hic res Ausonias, magno vastante tumultu
470
Gallorum, valido quaeret dum Marte tueri,
Corruet et nostras fatis properantibus arces
Accedet, magno gemitu Latiique dolore.
Ille etiam insigni redimitus tempora mitra,
Quem cernis virtute animi mentisque decorae
475
Lumine conspicuum, proles est ultima magni
Herois: coelum augebit qui lumine tanto,
Qui nostrum nomen partes ad solis utrasque
Attollet clarumque decus Iovis addet honori.
Cernis se quanto ornabit diademate, quanto
480
Nomine per totum et fama vulgabitur orbem?
Tune vides illum cinctum fulgentibus armis,
Cui non esse satis terras, non aequora nonque
Si quid mundus habet maius, reor? inclyta tantum
Huius erunt gesta et tanta virtute beatas
485
Conscendet superum sedes, ut cernere nundum
Possim ego quae tanti virtuti praemia donem.
Pectore cana fides huius regnabit et auras
Aethereas linquet contenta habitare sub huius
Astraea imperio, pietas nec clarior ullo
490
Esse loco poterit tanti quam pectore regis;
Largior in cunctos quis erit, quis mitior illo,
Fortior et bello rebusque paratior altis?
O decus aeternum Latii, tota Itala tellus
Debebit semper tibi: nam servire coactam
495
Hanc video genti externae, ni dextera fortis
Invictusque animus bello tuus et tua virtus
Succurret, virtus adversis vivida rebus.
Tu Franciscus eris, forti qui milite franges
Francorum turmas, Latium et tutabere saeva
500
Barbarie, stabis qui longo tempore in aevo:
Sic fore fata petunt; non es violabilis ullo
Mortali sed nostra manus super aethera ponet
Et prope te nostras faciam requiescere sedes.
Tu Iovis in terris clara virtute tenebis
505
Imperium coeloque Iovi te iure secundum
Esse volet coetus divum, nullusque negabit
Has merito partas tantas tibi tradere sedes;
Et fratres aderunt una Gismundus et alter.
Gismundus, quem fata volent imponere coelo,
510
Purpureo insignem petaso, licet invida rebus
Quae semper magnis obstat fortuna vetare
Hoc volet: at virtus fortunae interrita saevae
Casibus est, fati et morsus nil curat iniqui.
Tempus erit quom tu, Tyrio insignite galero,
515
Invidia pereunte, Deum sacra numina pones
Sede sua in terris moresque exire malignos
E sancto coetu facies; venientibus annis
Evenit et virtus maior, mutantur honore
Et mores, media et virtus nitet ipsa senecta.
520
Aspice Ioannis lumen, quem fata secundum
Esse volent Martem, tenera qui saeva iuventa
Arma geret vitamque volet pro laude periclis
Tradere, conspicuum credens magis esse sub armis
Posse mori, turpi quam vivere velle veterno.
525
O quanta ad superum sedes sub fortibus armis
Virtute extollet sese, nec nomine avorum
Nomen habere minus volet, at quaecumque subire
Ardua bella, magis captus dulcedine laudis.