Galeazzo Pontico Faccino libellus, 2

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


2. eidem

Quonam te aut quali discrimine, Marce, futuris

      Mandabo, Longae gloria summa domus?

Quandoquidem in Venetis isto praenomine fastis

      Multi de vestra gente loquuntur avi.

5

Quae nota te nobis numero distinguet ab illo,

      Ipsum te pingens quem modo concipimus?

Tu tamen hoc studium noli contemnere, noster

      Dulcis et immensus quod tibi praestat amor.

Non nihil est digito signari posse, iuvatque

10

      Quamlubet absentis posteritatis honor.

Neu dubita; vives semper, noscere seorsum.

      Hoc tibi dant mentis munera certa tuae;

Insolitae hoc dotes, hoc impromiscua virtus,

      Natus et ad magnas non nisi res animus;

15

Hoc probitas, mores, gravitasque pudorque senexque

      In perquam tenero pectore consilium.

Addo duas laudes quae te diducere vulgo

      Gentili et coelo constituisse queunt.

Non est in Veneta iuvenis te doctior urbe,

20

      Nec quoi foecundum sit magis ingenium.

Non est qui melius cunctas percalleat artes,

      Nec quoi Parnasi sint iuga trita magis;

Id quod candidulo collecta epigrammata libro

      Demonstrant, noster quae probat Hermoleos.

25

Ob quae te tantum laudant, quibus asserit orbis

      Te longe aequales destituisse tuos.

Praeterea non est te magnificentior alter;

      Quae tua sunt, non sunt, Marce benigne, tua.

Indonatus abit nemo, nudumque poetam

30

      Cernere, ubi tu sis, non licet aut lacerum.

Hoc tibi testabor semper numquamque silebo,

      Hoc tibi praecipuum est, hoc quoque, Marce, tuum.

Stemmata sunt nostri, sunt haec discrimina Marci,

      Quae nulli e Longa contigit esse domo.

35

Nec tua sunt, quod sis Leonardo patre creatus

      Quodque ille in patria clareat usque sua.

Haec tua sunt quae te reliquo discludere coetu

      Et magnis possunt consociare viris.

Nil metus est nobis quin cognoscare, periclum est

40

      Maiorum obscures facta decusque tuum.

Quam vereor posthac celebrandum nomine Marci

      Ne quem habeat praeter te tua posteritas.

Ergo vale, et virtus qua per compendia ducit

      Nominis aeterni grande capesse decus.