Galeazzo Pontico Faccino libellus, 12

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


12. in culicem

Scilicet humanae deerant incommoda vitae,

      Nec fuerant homini mille pericla satis.

Vos quoque, vesani culices, in parte venitis,

      Sed vobis nihil est quod simile esse putem.

5

Nullum deterius, nullum truculentius usquam

      Terrarum in toto pascitur orbe nefas.

Nam quom alias armet pestes natura veneno,

      Quomque aliae vel nos dente vel ungue petant,

Multarum insidias tecto vitamus et urbe,

10

      Multarum infestas trudimus ense minas.

Balatus aliae pecudum sectantur inanes,

      Exercent aliae per loca sola minas.

Sed quisnam a vobis sese defendier ausit?

      Quo clypeo vel qua cuspide tutus erit?

15

Quae legio, quae me securum moenia reddent?

      Quae fuga, secreti quod penetrale laris?

Non assis gladium facitis, non bella timetis

      Cinctaque militibus moenia adire suis.

Non castum nuptae thalamum teneramve puellam

20

      Poenitet aut tremulum solicitare senem.

Pauperis et tegetem premitis Tyriumque cubile

      Divitis, egregios nobiliumque toros.

Vos dulcem eripitis furiali murmure somnum,

      Vulnera vos acri plena dolore datis.

25

Arguet hoc iuvenis, quo non praestantior alter

      Doctrinae superest ingeniique bonis.

Vix primae dederat languentia membra quieti,

      Mollibus avectus Pieridum studiis.

Quaque levis Zephyri se crederet aura, fenestrae

30

      Consulto fuerat pars adaperta suae.

Hac iter arripitis propereque irrumpitis, ac si

      Tota domus vestra sit populanda manu.

Et iuvenem circum fremitis ceu multa luporum

      Milia deserta si potiantur ove.

35

Nec modus aut numerus fit morsibus; illius autem

      Senserunt tenerae spicula amara genae.

Surgit et attonitus, Quae me circumstat Erinnys,

      Quae me, ait, offensi numinis ira premit?

Vix ea, quom pennis agitatus inhorruit aether

40

      Et deus imperio Palladis Archas erat.

Vt stetit in medio, pugna instauratur utrinque,

      Vtraque pars dubio praelia Marte gerit.

Vos fremitu morsuque deum laceratis, at ille

      Falcato plures comminus ense necat.

45

Tandem ausi crudele nefas ausoque potiti

      Vna omnes celerem carpitis inde fugam.

Ille opibus iuvenem genere et cognomine Longum,

      Florentem ingenii nobilitate sui,

Solatur doctaeque fovet dulcedine linguae

50

      Prostratum et tota surgere mente iubet.

Candida neu turpi facies livore periret,

      Ter quater aetema lavit in ambrosia.