Galeazzo Pontico Faccino libellus, 17

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


17. eidem

Iam dudum pueri iuvenes matresque senesque

      Tempora concelebrant praetereunda iocis.

Hic canit, hic ridet, hic pectine pulsat eburno,

      Hic alternatim nobile iactat ebur.

5

Hic Syrio pultem chariphyllo et melle refertam

      Devorat et suavi †structea cum casia.

Ingerit hic vinum conditaque zachare citra

      Imponit mensae, quae hic rapit, alter edit.

Omnia sunt tandem ludis permixta pudicis,

10

      Nos et adhuc tetricis degimus in studiis.

Ipse ego, qui potui iam pridem enigmata sphingos

      Solvere, iam tandem succubui, fateor.

Tu quoque si ulterius nugis iis esse vacandum

      Credideris, parvo tempore asellus eris.

15

Haec hominum possunt mutare sophismata formas

      Et non implicitas perplicuisse queunt.

Non credis nobis; nodum hunc dissolve. Vel ergo

      Hic non est animal, Marce, vel est asinus.

Quor tu non timeas formam mutare virilem?

20

      Caedo, inquis; res haec quippe timenda fuit.

Marce, sapis libros; nugas age desere sacro

      Tempore et ad nostras currere perge domos.

Nostra domus risu plena est; fallacia nusquam,

      Sed chorus et cantus et cithara apta sonat.

25

Hanc tu quom intrabis secura mente, rogatus

      Dices, Non timeo quod fieri nequeo.

Sic neque clitellas nec honus nec scaeva timebis

      Verbera, nec stimulum nec iuga nec stabulum.