Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 51

51. ad Caterinam

Estis dissimiles, duo; pudet me.

Quis te rusticulo dedit marito?

Quis uel te, Caterina, perdidisse

Formosam potuit Iouisque dignam

5

Aut Phebi thalamis? Parem puellam

Sol, qui circuit orbe quicquid extat,

Non uidit: solidas manu papillas

Dura rusticitas nigraque tractet?

O pectus niueum genasque puris

10

Ornatus uiolis! Nocens bubulcus

Mordebit teneram gulam! Prius iam

Illum fulminet etheris pater qui

Iungendas monuit faces; sinistro

Nam te sidere, castior puella,

15

In duram uoluit necem referre.

Sed te Iupiter ipse seruat; illum

Dignas constituit subire penas.