Galeazzo Pontico Faccino libellus, 27

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


27. ad Cynthiam

Oscula quom, mea lux, animi sint signa benigni,

      Atque ideo haec poscat munera quisquis amat,

Suavia da nostris tanto potiora labellis,

      Quanto amor est quovis maior amore meus;

5

Qualia saepe suo quondam donabat amanti,

      Quoius honoratum, Cynthia, nomen habes;

Quantaque poscenti dare Lesbia sueta Catullo,

      Quantaque Nasoni ferre Corinna suo;

Quaeque fero Marti foelix Cytherea dedisse

10

      Dicitur, aut fratri prodiga sancta suo.

Et meus historias supra furor eminet omnes,

      Oscula quoi non sunt deteriora satis.

Atque ideo maiora petit; maiora volentem

      Suscipe; multa cupit, multa meretur amans.

15

Et dare si non vis, saltem ne sperne ferentem;

      Nam quod polliceor dulce erit omne tibi.

Tu permitte mihi teneras tractare papillas

      Atque aliqua in lecti parte iacere tui.

Quid fugis, aut quid me poscentem blanda repellis

20

      Oscula, quid si me diligis (inquis) abes?

Hinc abes, importune, precesque averte molestas,

      Nam me compellunt oscula tanta mori.

Ast ego, te quanti faciam, quibus ignibus urar,

      Non alio possum te docuisse modo.

25

Quod si dura negas misero solamen amanti,

      Perge age, festina, morte perire iube.

Quidnam opus est miseris longam producere vitam?

      Dulcior in tantis mors erit atra malis.

Quid non et longis consumptus amoribus Iphis

30

      Duritiam scaevae fregit Anaxaretes?

Ille perit laqueo, postquam nec fletibus ullum

      Nec fidei aut meritis sensit inesse locum.

Tu quoque ni, mea lux, animum mutabis acerbum,

      Principium nostrae causaque mortis erit.