Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 64

64. in Peronem

Optabam tibi milies talentum.

Dixisti mihi: nil dares abinde.

O verax nimium nimisque stulte!

Me verbis poteras tuis ligare,

5

Vt non tam cito qui fores pateres;

Sed postquam mihi nulla partienda

Que pro te cupimus, Pero, putasti:

Optabo tibi mille scorpiones.