14. in Corinum
Minxerat hic Helene mediamque ambiuerat urnam,
Que tota est capiti fusa, Corine, tuo;
Hic dedit Andromache calidum et Philomena liquorem,
Hoc tulit epotum Lesbia uase merum;
5
Hic Dapne atque alie tenere minxere puelle:
Vrina hec lenam tinxerat uda tuam.
Proh scelus infandum! Viole hec et lilia naso
Peluis odoranti debuit esse tuo.
Quod quereris, magno ere procus quesisset et ipsam
10
Vessica missam forte bibisset aquam.