10. ad Galeazium cur opes expetantur
Quid ualeant nummi querunt, quid predia, quidam,
Si natura cupit nostra petitque parum.
Grecus Aristippus Libie deserta peragrans
Aurea deiecit pondera, ne premerent.
5
Fecit idem Crates, ultro qui perdidit aurum,
Vt leuius posset discere quod saperet.
Flumine si uitam, prisca si ducere glande
Possumus et corio pellere frigus iners:
Nocte die totiens cur suspiramus et acres
10
Nunc hoc, nunc illud acceleramus opus?
Per mare pauperiem fugimus, per saxa, per ignes,
Cuius quam remur non graue pondus erat.
Sed non omnis amat preceptum pythagoreum,
Possit ut in solis caulibus esse satur.
15
Pocula post nato cedunt acheloia uino
Nec patitur pretium glandibus esse Ceres.
Iam dudum paruo cessatum est uiuere guttur,
Dum nemore omne feras uerrit et omne freto.
Lentibus at si tu uiuas et farre secundo
20
Et comedas tantum quod tuus ortus habet,
Excludere foras, digito monstraberis: hic est,
Hic est, cui tantum cena paratur holus.
Adde genus uestis, tyrio quam murice tingunt,
Atque etiam scithicis uellera sumpta feris.
25
Te si crassa tegit paulum pertusaque lena,
"Pauper adest" dicent, "postibus adde seram".
Dic: "aperi: potus Cyrre de fonte reuertor
Et uellem domino pauca referre meo",
Nil facies. Puero "portam seruare memento"
30
Conclamant; "aperi, purpura siqua uenit".
Temporis hoc uitium est, et nos cum tempore oportet
Viuere: sic magnas quilibet optat opes.
At si uirtutes, Galeazi dulcis, amarent
Reges, sat fuerat omnibus esse probis.
35
Sat fuerat, dixi. Satis est; nam munere terre
Mercamur dominos, sed probitate deum.