12. Ludovicus ad Hyspilam
Nulla mihi argenti sunt munera, nulla uel auri,
Nulla mihi gemma est, purpura nulla mihi.
Quid facimus? Quo te uenerabimur, Hyspila, dono?
Nil tibi quod donet pauper amator habet.
5
Accipe quod multo reputes prestantius auro,
Namque meum totum do tibi, sume, animum.
Queque uoles faciet. Si iusseris, ibit in ignem;
Si sit opus, pro te stat sibi uelle mori;
Si non sum facie, si non sum corpore amandus,
10
Attamen officio sum bonus atque fide;
Te si forma dedit cunctas superare puellas
Et similem Veneri reddidit atque Helene:
Pone tamen fastum; nam furtim labitur etas:
Nulla iuuentutis gloria firma satis.
15
Accipe me, serua, miserere fidelis amantis;
Nam melius nil est quam pietatis opus.