34. ad Fridericum Cesarem
Pauca uelim de me sumas modo carmina, Cesar,
Carmina preclaris digna placere uiris.
Nil tibi adulabor nec te per uerba tenebo,
Si tibi uera placent, accipe, uerus ero.
5
Quid facis in patria Saturni tardior astro,
Dum ruit imperium, dum ruit ecclesia?
Cernis ut infelix res publica deperit omnis,
Vt dominus mauult quilibet esse sibi?
Ecclesia est, proh, scissa comas, fas omne facessit,
10
Lex bona cum sancta relligione perit.
Sed, ne te moueam, sunt hec felicia, suntque
Tempora que malit rex sibi quisque dari,
Vt si forte malus fuerit similisque Neroni,
Credatur uitium temporis esse sui;
15
Sin bonus Augusti pacem concesserit orbi,
Maioris titulum laudis habere queat.
Rex uirtute potens, animo qui preditus alto est,
Rebus in afflictis nomen habere petit.
Sic Constantini laudes creuere, pium quem
20
Nominis eterni turba nicena facit.
Tu quoque si clarus, si uis diuinus haberi,
Da pacem ecclesie da decus imperio.
Rem peto difficilem, sed flagitat ardua uirtus,
Virtuti subsunt sidera, regna, homines.
25
Arridet fortuna uiris, qui grandibus ausis
Tempora dura simul fataque despiciunt.
Tu quoque sume animos et forti pectore contra
Inuuidiam et fatum temporis ito tui.
Otia te ignorent, conuiuia, balnea, somni
30
Et stimulus rapide si quis auaricie est.
Non regi regnum, sed regno rex datur, ut sit
Communes etiam qui speculetur opes.
Publica sunt regi, non propria commoda cure:
Qui sua pretulerit, ille tyrannus erit.
35
Quid cupiam, iam, Cesar, habes: non Austria, † non te
Dignum est imperio terra paterna ferat †.
Cur tantum differs perituro consulere orbi
Et te principibus associare tuis?
Desine iam tandem, iam rex neutralis haberi,
40
Ne semper toto pendeat orbe fides.
Pone modum rebus, da pacem gentibus et te
Preclarum in tanto turbine prebe ducem.
Sic tibi sancta dabit gemmatam Roma coronam,
Sic fugient nomen secula nulla tuum;
45
Sic Constantinus poteris maiorque uideri
Et sedem ethereo promeruisse polo.