20. ad laudem Augustini
Barbarice gentis decus, Augustine, perenne,
Horrida quem nobis Africa terra tulit,
Qui scripturarum profers arcana sacrarum
Eloquiis reserans abdita cuncta tuis,
5
Doctior ingenuaque omni cultissimus arte
Et studio prestans ingenioque nitens,
Quem nihil obscurum latuit, sed et omnia clarent
Atque humana simul dogmata et alma patent,
Cuius et instruimur doctrinis atque monemur,
10
Exemplis probitas cuius in orbe micat,
Milia librorum per te, pater alme, leguntur
Edita que promunt quicquid ubique latet.
Sis fautor nobis pius, o sanctissime presul,
Atque deo nostras offer ad alta preces.