Francesco Patrizi epigrammata, 1

1. de libellis suis

Has inter tenues meas Camoenas

Obrepant Epigrammatum libelli.

Avertis faciem, severa Musa,

Non possunt tetrici placere semper

5

Mores. Obstrepit inquieta turba,

Quaerit nequitias iocosque blandos

Et quaerit Veneres Cupidinesque.

At vos, Stoicidae serveriores,

Et qui Romulidum refertis arma,

10

Omnes nunc procul hinc, abite - Clamant

Me nunc Bassarides Mimallonesque

Vobis non licet interesse nugis.

Bifrontis redeunt dei Kalendae,

Pallas Cecropiis referta libris

15

Amissos reparet dies benigna.