5. Lovatus ad Compagninum
Non dictura vale socio tibi ludit ab egro,
Nacte sodalitii nomen, amice, salus
Illa tuam vitam seros producat in annos,
Ad votum placidam dissimilemque mee.
5
Nam mea mens condam vitiorum subdita moli
Transtulit ad partes corpora nostra suas,
Seu quia contactu traxit caro semina morbi,
Seu sic Parcarum nevit iniqua colus;
Invida corporee, seu mens infirma, saluti,
10
Parte data comiti triste levavit onus,
Sive pater rerum iuveniles corrigit ausus
Seu premit effigiem barbara Colchis acu.
Quicquid id est, nam causa latet, dominatur in artus
Torpor et in venis pascitur ignis edax.
15
Humida torrentes sorbent vitalia flamme,
Nec dum peonio terga dedere cibo.
Expendit frustra medicas Polidarius artes;
Fortius est summum qualibet arte malum.
Si tamen est hospes subiecto spiritus omni
20
Et mutat varias ignea forma domos,
Sum Iove natus ego, lerneo tectus amictu,
Veraque sunt samii que docuere senes.
Insequitur profugas coniux Iovis Herculis umbras
Temporis alternans in mea damna vices,
25
Nam purgaturi bibituro pocula succi,
Aeris a summo cardine fervor obest!
Cum libuit cerebri stillantes stringere fluxus,
Deucalionee casus habundat aque!
Parce, precor, Iuno, non sum levis arbiter Yde,
30
Non pius Eneas Acrisiique nepos,
Non Helices proles, non autor stirpis, Agenor:
Amphitrionidem nonnisi pena probat.
Alcides ego sum? libice testentur arene,
Busiris, Calidon, Cerberus, Ydra, Phriges.
35
Consule centauros, presepia consule Tracum,
Invenies vires non timuisse meas.
Falleris, alma parens, animam post funera nati
Iupiter ethereos iussit inire polos.
Nuper eam vidi solio fulgere paterno,
40
Carceris istius non colit illa casas.
Alterius peccata luo, sic Hector Achilli
Falsa Meneciadem sternit in arma suum,
Sic Cephalus Procrim iaculo male fixit acuto
In socia ferus hic; alter in hoste fuit.
45
O mala credulitas, oneri nescius error,
O facilis falli, cui cito prona fides!
Esto, gemat Cephalus, doleat mavortius Hector,
Non repetet veteres perdita vita locos.
Est melius pharetra lesurum condere telum,
50
Vulnere quam facto ferre salutis opem.
Me miserum! quam tarda levat medicina dolores;
Quam trahit ad sani limina passus iners!
Passus iners utinam, ne lapsu forte maligno
Obruat infelix, ultima meta, caput!
55
Exulet illa, precor, sero tangenda sub evo,
Post post cignee tempus inane come!
Hoc iubeat natura potens; hoc missus ab alto
Ethere non tacta virgine natus Homo;
Hoc quoque natalis motus previderit astri:
60
"Claudat in estremum longa senecta diem."
Que precor ipse, scio pura te menti precari,
Si modo niseus sat michi notus amor.
Addis ut approperet virtus mansura salubris
Vivaci pilii Nestoris equa more.
65
Et, quia te voto poscit tibi nupta pudico
Et scis legitimi gaudia quanta thori,
Subicis ut nostre maturent tempora tede
Et vocet ad patrios te mea causa lares.
Quod facis hoc facio, nobis mora quelibet annus;
70
Cinthie, veloces scande sororis equos,
Insolita celeres urge vertigine currus,
Vix via pennatas sentiat usta rotas,
Occiduus cardo non tantum distet eoo,
Desinat auroram longus habere rubor.
75
Quod si lege deum roseas mutare quadrigas
Nec cursus alio vertere more potes,
Pone fugam morbo; labentes erige vires,
Adcelerat thalami iurgia festus Ymen.
Tunc quorum tam lente nunc facis ardua lustra
80
Tunc ut nunc superet secula lucis iter.
Hoc rogat eger amans, in se rogat ille sodali
Serviet offitium, Phebe, duobus idem.
Teque sagittiferi sensisse Cupidinis arcus,
Thus manet et vati laurus amica tuo.
85
Tu medicas artes, tu dulcia carmina nosti,
Tu solitus duro tempore nosse tuos,
Te Paris in sevo funestum sensit Achille,
Sic tibi cara tuo Pergama structa manu,
Sum tuus, yliaco vel condam tractus ab ortu,
90
Si modo dardanios Padua credit avos;
Vel quia castalias mulcentem pectore rupes
Te simul et musas sepius aure bibi.
Sepe ego pegaseis latices e fontibus hausi
Et tetigi docilem police sepe chelim,
95
Hactenus invalidum solantia carmina corpus
Musarum studuit continuare canor.
Amodo pauca leges metris conclusa duobus,
Hoc tamen adiecto versibus acta tribus.