12. ad Perotum antistitem Sipontinum
et Cornelium Bononium certantes inter se
de epistola Plinii ad Titum Vespasianum
Observent docti doctos, venerentur, honorent.
Postulat hoc Phoebus Pieridumque chorus.
Iungat amicitiam virtus pallorque Minervae,
Mulceat officiis ac pietate pari.
5
Enkyklopaideian dicemus Pythagoream,
Namque mathematicis notior esse solet.
Nos doctrinae orbem facimus disquirere verum
Ac virtute frui, tum decus omne sequi,
Laedere nec quemquam factis dictisve protervis.
10
Pacis amatorem nam decet esse virum.
Obtrectare nefas, verbisve incessere quemquam,
Nam male pro dictis pessima verba cadunt.
Secreto loquitur si Plinius, omnia vultis
Pandere? Sed nocuit garrula lingua seni.
15
Illius obscure si lusit epistola, vestras
Virtutes vultis commaculare probris?
Alter in alterius iactat convicia mentem,
Quisque sui famam vindicat ingenii.
Solvere sed tanti est aliena aenigmata vobis?
20
At laus Oedipodi convenit ista magis.
Anthermum Hipponax quod amaris strinxit iambis
Causa subest. Turpem sculpserat ille prius
Et dedit effigiem cunctis spectare cinaedis
Notior ut vatis rursus imago foret.
25
Si gener infidum transfixit felle Lycamben
Abnuerat thalami foedus et ille sui.
Vos, igitur, clari Graia Latiaque Camoena,
Desinite his odiis sollicitare animos,
Absistat stomachi fastus, deferveat ira,
30
Absit et ambitio prorsus et invidia.
Sumite fraternam mentem, certate benignis
Officiis, crescat conciliatus amor.
Tertius accedam vobis. Nam Palladis artes
Connectunt sanctae foedus amicitiae.