Basinio da Parma Isottaeus 1, 1

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


1. Sigismundus Pandulphus Malatesta
divae Isottae sal. d.

Quam Sigismundus tibi dicit ab urbe salutem,

      Accipe, purpureas inter habenda deas.

Longe corpus abest; tibi semper proxima mens est

      Parteque sum tecum fertiliore mei.

5

Si quid agam quaeris, mea conqueror ocia solus

      Et desiderium flebilis usque tui.

Absens absentem video te, Isotta, nec ulla

      Iam sine te nobis nox vigilanda venit.

Roma licet veterum monumenta ostentet avorum

10

      Effoetaeque amplas suggerat urbis opes,

Me tamen haud possunt mirae oblectare ruinae,

      Cum nullo hic fueris conspicienda loco.

Ipse, fatebor enim, laetae non vallibus Idae,

      Non sine te caeli parte fuisse velim;

15

Nanque habeat multas quanvis urbs nostra puellas,

      Quae possent ipsos sollicitare deos,

Sola tamen nostris placuisti semper ocellis

      Huius et exuvias unica mentis habes.

Spirat Orontaeos facies si mollis odores

20

      Artificisque manu si mihi pexa coma est;

Si gravis intexto mihi vestis pendeat auro,

      Si Phrygia ex humero picta lacerna manu;

Denique si festas deducimus arte choreas,

      Sive ego personis induor ora novis;

25

Omnia pervigili facio coniunctus amore,

      Vt soli placeam, cara puella, tibi.

Adde, Isotta, licet maiorum more meorum

      Arma ex officio sint agitanda meo,

Successor regni videar ne indignus aviti,

30

      Sitque oneri potius stirps Malatesta mihi;

Non ideo minus ipse sequor tamen arma libenter,

      Iuditio ut videar clarus ubique tuo.

Vtque meo tu digna, tuo sim dignus amore,

      Cedat et in partem gloria nostra tibi.

35

Scilicet Idalias sensit Phoenissa sagittas,

      Vt sua Tros cecinit fortia facta pius;

Aesonidemque suum tum denique Colchis amavit,

      Vidit ut ignivomos perdomuisse boves.

Dictaeum ni forte ducem vidisset in armis,

40

      Laederet haud patrium perfida Scylla caput.

Et nos, si quicquam claris sudamus in armis,

      Si qua hac sunt nobis parta trophaea manu,

Hinc merito longos de te speramus amores,

      Hinc fore perpetuam credimus usque fidem.

45

Nam, mihi crede, prius manabit ab ilice nectar

      Et glandem salices et feret ulva favos,

Ante piger madido versabitur axe Bootes,

      Aequoreos viset Menalis ursa deos,

Quam tibi, quicquid id est, animus res vota fidesque,

50

      Quodque dedi pectus desinat esse tuum,

Fatales dum fila trahent mihi longa Sorores

      Vitalisque meum dum reget aura caput.

Iamque vale, mea lux, mea cura et sola voluptas,

      Vtque tui fuero, sis memor ipsa mei.