Basinio da Parma Isottaeus 1, 5

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


5. Poeta divo Sigismundo Pandulpho Mal.
ac divae Isottae principibus salutem dicit

Quos amor atque fides iam pridem iunxit amantes,

      Carminibus duxi dissoluisse nefas.

Signo igitur viset vos littera nostra sub uno,

      Littera communis missa duobus erit.

5

Vestra nec exemplo reddatur epistula tali,

      Scripta sit ut geminis unica nominibus,

Nam mihi quod placuit, vobis non convenit: unus

      Quaero quod haud apte reddat uterque simul.

Quod mihi si iussu iam vestro aenigmata rerum

10

      Contigit et dubios explicuisse locos,

Si tentata viris potius quam cognita doctis

      Saepe mihi a vobis disseruisse datum est,

Cur mihi non liceat pauca haec sperare vicissim

      Verbaque quaesitis officiosa meis?

15

Non ego naturae causas exquiro latentes

      Nec cupio aetherei sidera scire poli;

Non quae spes tandem nobis tellure sub alta est,

      Lumine vel cassi quod teneamus iter.

Sed cum vos parili coniunctos semper amore

20

      Inque vicem norim vos coluisse fidem,

Scire velim primum vestri qui primus amorem

      Movit, et ista fides coeperit unde prius,

Sismundine tibi sit plus obnoxia virtus,

      Gloria quam contra, quam tua fama sibi.