Basinio da Parma Isottaeus 1, 8

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8. Poeta divae Isottae Ariminensi sal. dicit

Inclyta diva, Italis decus et nova gloria rebus,

      Patre Iove et patria digna puella polo,

Sola puellarum fortunatissima, nostri

      Vnica blanditiae delitiaeque ducis,

5

Non patiar (mea, diva, tua modo carmina forma

      Duxeris et tanto digna supercilio)

Non ego Arimineae patiar tua nomina terrae

      Limite et Hadriacis delituisse vadis.

Et mea sit Gallo quanvis longeque Tibullo

10

      Pelignaeque impar sit mea musa lyrae,

Non Isotta tamen Nemesi, non nostra Corynnae,

      Non cedet fama, blanda Licori, tibi.

Nam Malatestarum dum stabit nobile regnum

      Dumque erit in precio lingua Latina suo,

15

Cum Sigismundo mecum ipsa legere superstes

      Postque obitum vives cum duce, diva, tuo.

Quid iuvat in liquido vultus deducere electro

      Vivacique oculos promere in aere tuos?

Nuper enim vidi similes in imagine vultus,

20

      Quos mira princeps fecerat arte tuos.

Adde animam, poterant aequare per omnia veros:

      Tantum humana ausa est explicuisse manus.

Nec tamen arguerim, siquidem gratissimus heros

      Laudibus et famae consulat usque tuae:

25

Nanque tuam quantum probat et colit ille figuram,

      Iuditium tantum iam probat ille suum.

Non tamen haec mores animumve loquetur imago

      Tantaque erit facies dotibus orba suis.

Vivit amans Dido, superest Lucretia famae,

30

      Fama viget Thomyris, sed tamen aere caret.

Sed vigil his vatum labor et sua splendida laus est,

      Aeternum faciens nomen in orbe suum.

Ingenium sic nulla tuum, iam nulla tacebunt

      Saecula, nulla fidem cum probitate tuam.

35

Iam solam priscis quam conferat aemula rebus

      Te nostro inveniet tempore posteritas.

Vna te Latium iam se iactabit alumna:

      Plus dabis huic laudis, quam dedit ante tibi.

Sed quod in aere nites, quod nostris multa tabellis

40

      Scriberis, est nostri cura fidesque ducis:

Vive igitur fati secura, Isotta, diuque

      Et memor et tanti grata puella boni.