Basinio da Parma Isottaeus 2, 1

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


1. Isotta Ariminensis Poetae salutem dicit

Tempora labuntur nostrae vix nota iuventae,

      Auriferi citius non fugit unda Tagi.

Nos tamen in nostris perstamus amoribus: et quid

      Mutabit mores mors nisi sola meos?

5

Aut mihi nascenti tres indixere Sorores,

      Credibile aut ipsos sic voluisse deos.

Quippe feris quosdam velut indulgere fugandis

      Cernimus et quosdam tristia bella sequi;

Atque aliquos uncta melius certare palestra,

10

      Velivolum quosdam sollicitare fretum;

Terrifidis alios sine fine incumbere aratris:

      Denique si spectes, ars sua cuique placet.

Sic natura parens et ineluctabile fatum,

      Quisquis is est, rerum sic dedit esse pater:

15

Ille Cupidineis violandam saepe sagittis

      Meque dedit fato semper amare meo.

Nec sortem queror ipsa meam nec, si petis, ista

      Me piget aeternum mollia vincla pati.

Quin potius Veneris referatur gratia nato,

20

      Quo duce vel magnas efferor ante deas.

Bellica non ego sum cupido data praeda latroni,

      Ignotum timui non ego rapta fretum;

Non ego terrigenas armavi in praelia fratres,

      Non traxi ultores impia ad arma procos;

25

Sed fuit hic primis mihi princeps notus ab annis,

      Vnica iuditii cura fidesque mei.

Huic ego crescentes annos animumque dicavi,

      Huic ego perpetuum vota puella fui.

Flumina iam proprios remeare videbis in ortus,

30

      Littore et Euripum stare tacente fretum;

Vere prius volucres, aestate tacere cicadas,

      Autumnum vernas non posuisse comas;

Quam mihi fatalis superant quae tempora vitae,

      Moribus aut votis sint aliena meis.

35

Sive aliquid post fata sumus, parere sepulto

      Ipsa velim et cineres praeter amare meos.

Quare te quoniam, vates doctissime, fas est

      Scire quod ignorat, quod quoque vulgus avet,

Divina siquidem non ab re mente poetas

40

      Afflari et vobis numen inesse ferunt:

Dic age, de nostra quid sentis morte? Soluti

      Corpore post tristes vivimus exequias?

Lumine vel cassi tenebris iactamur opacis

      Iam nihil et penitus corpus et umbra tacent?

45

Atque alium missi rursus si vivimus orbem,

      Mensne eadem nobis quae fuit ante manet?

Si comes aeternum caro coniungar amanti,

      Aequabit flammas nec minus ille meas?

Sin minus hinc omnis cum corpore vita peribit

50

      Vmbraque consumptis nulla superstes erit,

Interea laetos longis sub amoribus annos

      Ducemus metae tempus adusque datae.