Basinio da Parma Isottaeus 3, 6

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


6. Isotta Ariminensis
divo Sigismundo Pandulpho Mal. sal. dicit

Vade meo regi, fatalis epistula, leti

      Nuncia, vade meo, littera moesta, duci.

Forsitan invenies illum inter praelia duri

      Martis et insignes aere micante viros,

5

Aut inter strepitus pugnatorumque catervas

      Invenies laetos quod bene cogat equos,

Inclyta sanguinea meditantem bella securi,

      Inferat infidis ut prior arma viris.

Quicquid agit (placida neque enim spatiatur in umbra

10

      Lentus), adi magnum, si vacat hora, ducem.

Dic quoque "dii faciant valeas, rex optime regum,

      Sed melius vitae quam valet aura tuae.

Illa quidem morbi stimulis torquetur amaris,

      Febris et ardores concitat usque novos.

15

Febris ad usque cavas labefacta per ossa medullas

      Regnat; amara dies nox et amara venit".

Littera, parce loqui, libet o libet ore profari,

      Seu levibus iactem talia verba notis.

Et rear esse deos, cum sic miseranda puella

20

      Mortua sim, meritum labar et ante diem?

At mihi sperabam tranquillae tempora vitae

      Longa, ducis quondam numine tuta mei.

Divus et ut Latium qui iam pacaverit orbem

      Spes erat ah vitae maxima nempe meae.

25

Talia credideram quae nunc Notus horridus auras

      Iactat in aethereas, labor et ante diem.

Et meus, heu, primis amor extinguetur ab annis

      Et linquam dulces funere delitias.

At ne Parca quidem gravis esset iniqua cadenti,

30

      Ni doleat graviter dux magis ipse meus.

Sigismundus "ubi nunc est Isotta?" requiret,

      Guttura singultu nec minus ille premet.

Ah quotiens lacrymas fundet Pandulphius heros

      Dicar et o tantae causa ego tristitiae.

35

Tune, puella, ducem toto suspiria coges

      Pectore cum lacrymis ducere saepe suis?

Ante duces tantos, quorum dux maximus ille est,

      Plorabit magnae, proh dolor, Ausoniae?

Te, Pandulphe, canent populi regesque superbi,

40

      Flebis at Isottae funera moesta tuae.

Non ego digna fui lacrymas meruisse tepentis

      Vt fundat Latii me super alta salus.

Ante, precor, quam sic posita hic moribunda relinquar,

      Ipse veni et tardas tolle, benigne, moras.

45

Tolle moras, propera, dum spiritus ultimus extat:

      Persephone nostrum iam gravat atra caput,

Vertice quae secuit vitalis dura capillos,

      Nec patitur longos me superesse dies.

Quod si, dive, venis, solabere solus amantem:

50

      Forsan et antiquae causa salutis eris.

Quod si venisset Ceyx speratus amanti,

      Alcyone gelidis non periisset aquis.

Phyllida Thesides si non liquisset amantem,

      Non flesset dominam Thracia terra suam.

55

Solus amor totiens Stygiis revocavit ab umbris

      Castora: fratris erat tutus amore sui.

Ah quotiens fertur Manes adiisse profundos

      Tyndarides, quotiens ille receptus abit.

Ibat inaccessos tenebrosa per avia Pollux

60

      Ipse locos, fratris dum fugit umbra sui.

Ergo si venias, meminisse iuvabit amoris

      Et solitis olim non caruisse bonis.

Mente valet siquis, corpus valet atque duorum

      Laetitia est tanti maxima causa boni.

65

Torqueor et tanti nulla est medicina doloris,

      Quae possit lacrymas continuisse meas.

Solus amor tamen est, qui me non liquit amantem;

      Crescit et immensis scilicet ille malis.

Corpore frigida mors moribunda per ossa soluto

70

      Regnat, at in gelido pectore fervet amor.

An deus ille etiam Manes descendit ad imos

      Regnat et in campis ferreus Elysiis?

Certe ego me sensi totam periisse, nec ullis

      Partibus extinctae commeminisse mei.

75

Atque oblita mei memini mea gaudia teque,

      Sigismunde, oculis consequor usque meis.

Atque superba tuos video, rex maxime, vultus;

      Obicit aut sensus horrida Parca malos?

Quod te per nostros oro miseranda labores,

80

      Queis nihil in toto tristius orbe fuit:

Si tibi dulce mei quicquam fuit, aspice casus,

      Dive, meos, animi tu miseresce mei.

Neve tuos olim mihi femina morit amores,

      Ausonis illa fuat, barbara sive fuat.

85

Quaeque pie coluit te femina, sis pius illi;

      Neu capiat vultus ulla puella tuos.

Quod si forte sciam, tum me sub tristia mittes

      Tartara, tum lacrymis gaudeat illa meis.

Ante sepulcra veni, Pario quae marmore facta

90

      Celsa meum corpus protinus excipiant.

Illic da lacrymas, illic pia lilia sparge,

      Illic purpureas ordine pone rosas.

Hic ego, siquid habent post funera corpora sensus,

      Excipiam blandas iam dea facta preces.

95

Nam dea, si me amas, et ero post funera numen,

      Damnabo et votis saecula cuncta meis.

Tunc me Arimineis natam sub collibus orent

      Et Morini et thuris pondere dives Arabs.

Barbara gens omnis, nos Itala terra probabit,

100

      Quod fuerim tanto digna puella viro.

Sed nec lingua loqui, nec plura profarier ora

      Fessa valent: morior labor et ante diem.

Iamque vale o nostri longum memor, ecce tenebrae

      Obnubunt miserum nocte ruente caput.