Basinio da Parma Isottaeus 3, 7

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


7. Sigismundus Pandulphus Poetae sal.

Qualis ubi Hectoreum genitor miserabile ferri

      Corpus Achilleis vidit ab ipse rotis,

Qualis et Antilochum senior pater ille virum rex

      Conspexit Phrygio procubuisse solo,

5

Qualem Calliope genitum pro montibus altis

      Euridicen fama est ingemuisse suam;

Talis ego, vates, nostrae spes una salutis,

      Sortior aeternos tristia fata dies.

Nam neque vita placet, neque me vixisse iuvabit,

10

      Si spolior tantis, docte poeta, bonis.

Vade age, quandoquidem pelago iactamur amaro

      Velaque ceruleis sunt mea mersa vadis;

I, propera et dominae pauca haec mandata referto,

      Si modo non omnis spiritus huius abit,

15

Ne velit Italiam tanto privare decore,

      Neve velit Manes accelerare meos.

Quod si noster amor quicquam valet, illa per huius

      Spem velit a tanto me eripuisse malo.

Dic quoque ne dubitet luctantis vincere Parcas,

20

      Quae vicit cunctas sola puella deas.

Millia tot pro se Latiae refer ordine gentis

      Aeternos orant numina magna deos;

Confieri ut nequeat quin sit mihi salva puella,

      Quin superet magni spes bona causa boni.

25

Nempe preces nautas scopulis deducere acutis

      Et possent placido vela referre mari.

Virbius est precibus superas revocatus ad auras,

      Hippolytus Manes qui fuit ante suos.

Ex bove facta dea est precibus, quam fleverat ipse

30

      Inachus, ut Nilo gaudeat illa suo.

Illa prius montes incultaque saxa petebat

      Ibat et in saevas territa vacca feras.

At postquam precibus didicit te magne precari

      Iupiter, Aegypti templa focosque tenet;

35

Sistraque pampineis innectit mollia thyrsis

      Ducit et errantes per iuga summa choros.

Et precibus, Polypheme, tuis Galathea nitentes

      Ceruleos frenis saepe repressit equos.

Neptunum precibus vicit scelerosus Vlisses,

40

      Iunonem Aeneas, Pallada Dardanidae.

Denique cuncta preces magnorum numina divum

      Exuperant, precibus tuta sit illa meis.

Hanc solare precor dominaeque medere dolenti,

      Omnis ut ex illo corpore moeror eat.

45

Te precor, o vates, nostrae spes plurima famae,

      Gloria qui nostri nominis unus eris,

Vt pro me celeres curamque ad magna capessas

      Obsequia et quam mox ad sua tecta voles.

Quod si forte facis verbisque hortare dolentem,

50

      Libera erit verbis forsitan illa tuis.

Mi neque adire licet, nec tanta relinquere fas est

      Incepta ob regni sceptra tenenda mei.

Nam mihi pulchra novo se dedere Cremma triumpho

      Cogitur et tanti frena subire iugi.

55

Hactenus obsessas multis a millibus urbes

      Sit servasse satis moenia magna mihi.

Arma simul solitumque simul perdemus amorem,

      Vnaque erit bini causa puella mali.

Quis struet hinc subitis lapidum tormenta ruinis,

60

      Maius opus quam quod Iupiter ipse quatit?

Quis caelo turres subitas aequabit, ut ipse

      Miles eat celsas urbis ad usque domos?

Nullus erit muris aries admotus iniquis,

      Vinea nec tectis machina dura foris.

65

Omnia quae secum dolor improbus auferet arma,

      Tuta nec ingenio castra futura meo,

Castra quibus tantam solis obsedimus urbem,

      Quae nunquam passa est obsidione premi.

Vsque adeo gelidis munita paludibus hostem

70

      Tempserat ante alias terra superba suum.

Iam fossas haustu liquidis privavimus undis,

      Nuncia cum tanti littera missa mali est.

Nec reor aeterno quanvis venit unda liquore,

      Pluribus ut guttis hausta sit illa tamen,

75

Quam lacrymis nostri dudum violantur abortis

      Lumina, sit lacrymis humida terra meis.

Heu genus humanum fortuna celerrima versat!

      Tam laetus fueram quam modo moestus ero.

Frigora dura mihi nihil hic nocuere, nec anni

80

      Tristis hiems acti nec nocuere nives;

Nec quos obliqua fundebat Aquarius urna

      Obstabant imbres, frigorave ulla mihi.

Non glacies gelidis concreta paludibus usquam

      Obstabat pedibus saepe premenda meis.

85

Stiria facta iubis quam mox resonabat equinis,

      Saepe gelu magni diriguere duces.

Ast ego ut assequerer famae immortalis honorem,

      Cogebam fortes semper ad arma viros.

Gloria magna mihi tantis est visa periclis

90

      Posse sequi magnum tempus in omne decus.

Cremma quidem nunquam Venetis obsessa, nec ullis

      Gentibus, est vires visa manere meas.

Heu vos, Euganei, quantum perdetis in una

      Isotta auxilium, si moritura iacet!

95

Nanque ego si doleam, moerore affecta dolebit

      Copia cumque suo caetera turba duce.

Quod si fata velint tanto spoliare decore

      Italiam, dominae funera acerba meae,

Ne mihi tu verbis tantam, doctissime, cladem

100

      Significa, nec tu talia voce refer.

Non oculis possem moestas spectare tabellas,

      Ne subitus damnet pectora nostra dolor.

Atra sed obscuris mittatur epistula ceris,

      Nunciet ut luctus nigra tabella meos,

105

Cursoresque citi laxis mittantur habenis,

      Vt referant fati nuncia certa mei.