Basinio da Parma Cyris, 8

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8. Basinius obsessus ab hostibus in Guardasione castello

Pisce super curvo vectus cantabat Arion,

      Daedalus in clausa carmina turre dabat,

Saepe inter cantus flevit Tyrinthius heros,

      Cum cuperet forti vincere monstra manu,

5

Inter et errores varios cantavit Vlisses

      Et moriens tremulo gutture cantat olor.

Sic ego qui trepidus saevis circunsonor armis,

      Qui Rubeo infensus Tertius hoste premor,

Non possum faciles animo depellere versus,

10

      Musa vel attonitos nunc sinit esse viros.

Oppida me retinent, regnat quibus inclytus armis

      Fortis Othoniades: Guardasione moror.

Tertia progenies, magnum quae duxit Othonem,

      Cum Rubeis etiam bella nefanda gerit.

15

Pierides tecum, tecum formosus Apollo,

      Hieronyme, Aoniam concitet usque lyram.

Te mea Cyris amet: iam iam Mavortius armis

      Ipse sequar trepidos, Marte tonante, viros.

Stentora, si redeant Troiani tempora belli,

20

      Stentora voce mea vincere nitar ego.

Voce mea nec opus fuerit: maiora parantur

      Praelia, maius agit nostra carina fretum.

Mille tonant subitis lapidum tormenta ruinis,

      Maius onus quam quod Iupiter ipse quatit.

25

Dant strepitum montes, toto tonat aethere murmur,

      Flammaque sulphureos tollit ad astra globos.

Nec defit curvo Paridi qui se offerat arcu

      Sive tibi, frater, sive Diana, tibi.

Pandare, Tydides leto quem affecit amaro,

30

      Si redeas, iterum, Pandare, victus eris.

Quanvis Atridae iaculum, suadente Minerva,

      Torsisti, Lycios non aditure Lares,

Huc tu si redeas, quanvis Calydonius heros

      Ingemit in tergo tela fuisse suo,

35

Invenies etiam qui te fortissime vincat

      Pandare; vincetur Phoebus et ipse Paris.

Dii facerent tecum tua me Ferraria haberet

      Incolumem, custos quam mea Cyris habet.

Illic pacis honos; nam quae discordia surgit,

40

      Ille pater patriae si Leonellus adest?

Plura tibi canerem, pater o memorande, sed ingens

      Me labor indomiti Martis ad arma vocat.

Iamque vale et totis cupias mihi Cyrida votis

      Qualibet optatam nocte silente dari.