Basinio da Parma Cyris, 10

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


10. Basinius de Cyride sua pulcherrima

Non sunt Calliopes, non sunt mihi numina Phoebi,

      Ingenuus nobis carmina dictat Amor.

Iussit Amor vatem placidam cantare puellam;

      Carmine enim tali gloria dulcis erit.

5

Alter cantet equos crepitantiaque incitet arma,

      At cantem teneram Cyrida solus ego.

Illius imperio nigros comitabor ad Indos,

      Illius imperiis ultima Bactra sequar.

Divitias Cyri Persae aspernabimur omnes

10

      Medorumque cibos Astyagisque dapes.

Dives ero; et Persas silvis imitabor opacis

      Et capiam valida fortia gerra manu:

Gerra quibus valeam saltus lustrare ferarum

      Venatusque novos montivagasque feras.

15

Cedite, Pierides, si non et amare iubetis,

      Sit mihi perpetuum candida Cyris opus.

Sic comes in silvis periit formosus Adonis,

      Dum spernit dominae iussa ferenda suae.

Et mecum veniens moneat me sola puella;

20

      Me iubeat celeres illa ferire feras

Et mecum molli cupiat requiescere in umbra

      Et dare parcenti volnera dente mihi.

Sim delinitus quotiens volet illa puella,

      Sim Cinara qualis natus et ipse fuit,

25

Dummodo non peream furibundi dentibus apri.

      Ah timeo nostris omen inesse malis

Et timeo menti noceat ne Cyridos omen,

      Quanvis illa meum damnet acerba caput.

Damnat enim et longos gaudet renovare dolores,

30

      Gaudet et irato saeva puella viro.

Gaudeat usque precor neque enim moerore teneri

      Posse reor, miserum dummodo Cyris amet.

Cyris amet miserum, misero dum Cyris amanti

      Sit comes in nostras usque puella vias.

35

Illa Atlanta mihi sola est, Calydonius ipse.

      Sum iuvenis, iuveni parce, puella, tuo;

Parce tuo Pelopi, flava precor Hyppodamia,

      Si quaeris, feret hic grande lacertus ebur.

Nec colis, agrestis, magni tibi carmen Homeri?

40

      Ocia sunt magnis insidiosa viris.