Basinio da Parma Cyris, 11

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


11. Basinius de Cyride puella

Munera quanta bonis, meritis quam saeva minetur

      Iupiter omnipotens, scire puella potes.

Perfida si memori repetis tibi pectore forte,

      Non capies siccis carmina nostra genis.

5

Nam mihi pollicita es speratae gaudia noctis

      Et promissa negas gaudia tanta mihi.

Vsque negas: pereamque miser; dum Cyris amantem

      Deserit, infernos cogor adire lacus.

Tune fidem demens ullis corrumpere donis

10

      Ausaque legitimum fallere posse virum?

Mille ego cui dederas quondam promissa roganti,

      Decipior tantis, saeva puella, dolis?

Vel tibi sunt animo tantum formosa metalla,

      Perdere quis poteris nocte dieque fidem?

15

Sed pereant gemmae, dentes perdantur eburni

      Et cedat nostris purpura carminibus.

Vt me decipias, grandes tamen ipsa triumphos,

      Grandia nec niveis facta parabis equis.

Latona genitum deceptum regia virgo

20

      Deseruit votis te quoque, Phoebe, tuis.

Non tamen idcirco fatum cum fraude canebat

      Cassandra aeterno credita vana deo.