Reference basis text: Coloniae, Heinrich Quentel, 21 Oct. 1499
Horridus atque lacer fuit ante Terentius, apta
Nunc iterum meruit cultius ire toga.
Vix agnoscendus carie mendisque latebat
Omnia nunc prisco reddita more nitent.
5
Ergo age festivi pubes germana Terenti,
Disce iocos. Linguae consulet ille tuae.