9. saficus
Cantet heroos alius triumphos,
Ilion clarum ueteresque Thebas,
Siue supremos hominum labores
Collocet astris
5
Siue phlegreos memoret tumultus,
Qualis in celum furor arma sumpssit,
Ac Iouis tandem iaculata summos
Fulmina montes;
Tu quoque assuetos moduleris ignes
10
Dum tibi indulget Venus et Cupido
Nec minus posthac soniturus alto
Proelia cantu.
Me iuuat faunos driadumque amores
Desidem nostris agitare syluis
15
Et modo crates uiridi sub herba
Texere iuncos,
Fontibus sacris modo praeter undam
Inter argutas iacuisse frondes,
Arboris somno positum sub umbra,
20
Margine ripe.
Hic erit nobis Heliconis antrum
Et nouem docto numero sorores;
Hic Equi fontes laticisque sacri
Pocula nobis;
25
Hic oues inter medias, agresti
Fistula incomptas mediter Camenas;
Seu mihi pugnam liceat minantem
Cornibus hyrcum;
Hic Palem solis operemur agris
30
Panaque et nymphas satyros amantes,
Dum colas isthic noua templa diuum
Postibus altis.
Iam modo a nostris nihil ipse siluis
Arduum expectes nisi rusticanum
35
Carmen et sparsas sine lege nugas;
Haec mea musa est,
Musa quae priscos uelut ante cultus
Nescit agrestemque sapit poetam
Cuius, ut nullo fatear rubore,
40
Crassa Minerua est.