8. ad Theonillam
Quum cecinit Phoebus uictori bella Tonanti,
Non fuit in sacro dultius ore melos
Nec quum Dyrceus, cythara confisus eburna,
Construssit leni moenia tacta sono,
5
Carmine threicio non sic rhodopeius Orpheus
Permulxit rapidas cum Phlegetonte feras,
Quam tu, quum fidibus digitos imponis eburnos
Et dulces nitido ducis ab ore sonos.
Equora mitescunt, uolucresque per alta uolantes
10
Attonite referunt in tua tecta pedes
Et uocem expectant tacite reprimuntque querelas
Et discunt docta garrulitate frui.
Te duce, uernat Ythis, duce te, Theonilla, canente,
Cogitur in ueros quaelibet ire modos
15
Et quod non potuit Circe, tu flectere Vlyssem
Carminibus posses in noua uota tuis
Et durum mollire animum, saeuosque calores
Ignicere et longa detinuisse mora;
Ingenium superasset amor. Quem non tua uincit
20
Forma, deos summo digna mouere loco,
Et color et uultus roseo collatus Eoo
Quicquid et in toto clarius orbe micat?
Foelix cui tamen facilis deus annuit, ut te
Spectet et attonita carmina mente notet
25
Vel cui tam dulci spirat tua uocula cantu
Vt uideat uestris scripta sonare modis.
Quare cum multos celebres, mea uita, poetas,
Hos inter uiuam fac, Theonilla, precor.