Girolamo Carbone carmina, 13

Reference basis text: P. de Montera, 1935

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


13. ad Antonium Palmerium

Auspice te et duce te, uicti super ardua montis

      Instituam latio parta trophea Ioui.

Atque seram longo uictrices ordine palmas

      Quae referent nomen tempus in omne tuum;

5

Quaelibet in uestrum crescet decus, omne sonabit

      Palmerium, Antoni, Palmeriumque nemus.

Te duce, cana Fides, rectum seruatur et ecum,

      Auspice te, Virgo hoc tempore diua rediit.

Salue magnorum exemplum lumenque uirorum,

10

      Delitium patrie presidiumque tue!

Sub te iura uigent, te nunc sub iudice recto

      Cedunt fallacis iurgia uana fori.

Iure igitur potero uictor sperare triumphum,

      Sub duce pugnandum cum mihi Palmerio est.