15. ad Petrum Grauinam
Sum, fateor, Grauina, pati quodcumque paratus:
Et quodcumque meum caedat in opprobrium.
Ianua claudatur nec non et ianitor ipsse
Verberibus caedat pectora nostra, feram,
5
Dummodo me ueris conuincat diua querelis
Et damnet mores publica causa meos.
Non ego iudicium metuam: nam conscia facti
Mens facit ut quouis iudice tutus eam,
Cui semel addictus: "Iuraui in uerba puelle;
10
Iuratam statui tempus in omne fidem
Illi et perpetuo et nullo mutabilis euo
Seruire, ac fido semper amore sequi.
At uereor ne forte alio mens concita amores
Ipsa leuis culpet effugiatque meos.
15
Sed fugiat licet, usque sequar, sequar usque, nec unquam
Sentiet a tergo me procul esse suo".
Instans ipsse adero, donec te iudice recto
Victa suos questus comprimat et lacrimas,
Donec in amplexus ultro quoque ad oscula currat
20
Et dicat: "Fasse parce, precor, misere!"
Tunc ego uotorum compos, tunc laetus ouansque
Ante fores uicte serta feram domine
Atque ibi constituam sacris de frondibus arcum,
Atque ibi, composita pace, triumphus erit.
25
Talia sed scriptis apponam uerba tabellis,
Quae populo ualeant pretereunte legi:
"Haec domus illius est quae, falso questa, fatetur
Iudicio uictas supposuisse manus".