30. Augustino Nipho Medice philosophorum primario
Niphe, laborantes postquam decurrimus annos
Proposita et celeri meta subacta rota,
Liber ago in terris uita, sine turbine rerum,
Sollicitant animum uota nec ulla meum.
5
Res erat arcta domi, census tamen auctus honesto,
Despicio Attalicas imperiosus opes.
Nam licet et toto Mars saeuiat impius orbe,
Atque hominum multa caede cruentet humum,
Concurratque ferox Gallus, concurrat Hiberus,
10
Et Latium forti pectore in arma ruat,
Me tamen impauidum feriet fortuna, sit illa
Saeuior et nostris ingeniosa malis.
Armorum auditus sonitus, clangorque tubarum
Non mentem studiis eripuere suis.
15
Nunc ego Musarum choreis sum proximus, et nunc
Latius Aonio labra fluore natant:
Namque uidere iuuat, duplici tua tempora fronde
Et Phoebi et Martis, Dux Aquauiue, premi;
Tuque etiam, Melphi Princeps, decus addite Musis,
20
Accedis gemino cinctus honore caput;
Atque una comes ipse sacras Gesualdus ad undas
Concinit, et posita cuspide, plectra mouet.
Me rapis interdum recinens, Syncere, sub umbra,
Mystica uirginei sacra puerperii,
25
Et pecus et syluas, piscosi et numina ponti
Et quae littoribus fert Sinuessa suis.
Saepe animum flectit dulci Cabanilius ore,
Dum canit et doctas euocat amne deas.
Ipse forum exornans et consultissimus aequi,
30
Post tot sollicitis reddita iura reis,
Capycius mea tecta subit, positoque rigore,
Disserit et grato multa lepore refert.
Quin etiam nostras uisit pater Aelius aedes,
Quem sequitur sacri candida turba chori;
35
Et qui Sebethum patrio modo praetulit Arno
Puccius, etrusci fama decusque soli,
Quem, culti eloqui tanta est facundia, credas
Posse mouere homines, posse mouere deos.
Nec minus exhilarat nostros Grauina recessus,
40
Eloquio et doctis quos mouet arte iocis,
Praecipue mihi dum Pallaeni narrat alumni
Fertile tam multis dotibus ingenium.
Ovicula assidue mecum est, cui sacra Maronis
Musa fauens molli tempora fronde tegit.
45
Vopiscus, graia insignis latiaque Minerua,
Assidet et pleno pectore fundit opes.
Quos inter nostras demulcet Anisius aures,
Pindaricos uaria dum canit arte modos.
Inuisit cultos Siripandus sedulus hortos,
50
Ingenii repetens tot monimenta sui,
Doctaque Parrhasii scripta et memoranda per aeuum,
O fidum sanctae pectus amicitiae!
Quem non alterius Siripandi fulmina terrent,
Cum tonat et caeli numina laesa dolent?
55
Ille tamen, pietate grauis, uitaque uerendus,
Excolit hos sancta relligione lares.
Nobiscum una fallit Summontius horas,
Carmina dum tractat grammaticosque sales.
Atque etiam paribus studiis et pectore culto
60
Dignatur nostras Pous uterque domos.
Nam quis Aprani, quis te placidissime Sangri,
Ignorat curas demere saepe meas?
Quorum ego uirtutis uel adhuc exosculor alta
Semina, per numeros quanta futura suos.
65
Nec te, Philocale, excipiam, cui munere sancto
Aonium lepido profluit ore melos;
Et siue Aualidas celebras, seu scribis amores,
Nos facit attonitos illud et illud opus.
Haec bona sunt; uerum sensus animamque fatigat
70
Quod non Fernandi principis ore fruor,
Cui manibus noua serta suis sua Musa parauit
Et Phoebus numeros quos canat ipse dedit.
Hunc sacro Aonides enutriuere sub antro,
Et puerum molli continuere sinu,
75
Hunc Venus et Mauors concordi mente tuentur,
Hic bello, pace haec, hic pater, illa parens.
Salue magnorum exemplum specimenque uirorum,
O decus et uerae nobilitatis amor!