Girolamo Carbone carmina, 31

Reference basis text: P. de Montera, 1935

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


31. in opus Augustini Niphi De caelo et mundo

Hoc caelum mundumque tibi (nam dignus utroque es)

      Perpetuo Niphus dedicat obsequio.

Tu qua concilias homines tibi mente deosque

      Accipe et, a magnis dum uacat, ista lege:

5

Inuenies aelementa, quibus se complicat aether;

      Qua repetant cursus sidera queque suos.

Num genitus fuerit Mundus coelumque creatum;

      An ne ullo aeternum sit sine principio.

Sic tua sublimis dum mens percurret Olympum,

10

      Constituet, quanam sede locandus eris.

Vnde triumphali sero tamen ore nitebis

      Atque nouum terris conspiciere iubar.

Interea cum sis ad publica commoda natus,

      Ne desis homini uiuere, uiue diu.

15

Sic caelo terraque potens tua plurima uirtus

      Vna hominum mentes uincat et una deum.