Girolamo Carbone carmina, 34

Reference basis text: P. de Montera, 1935

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


34. in Metaphysic. P. Feltrii

Quisquis es o, Feltri qui Sacra uolumina tangis,

      Perlege, et auctori leta precare suo.

Abdita naturae atque oculis imperuia nostris

      Pandit et aetheriis nos facit esse locis.

5

Hic docet aeternum qua ui Cillenius orbem

      Ambiat; et motus temperet usque suos

Qua sol, quaque alii, quibus est natura peremnis,

      Et que sit nullo corpore forma potens.

At tu, sancte pater, tribuit cui Iuppiter ipse

10

      Iura hominum et coeli posse aperire uias,

Accipe, qua deus es clementi fronte, libellum

      Inque tuo semper numine uiuat opus.